라틴어 문장 검색

in quo nostri omnino melius multo, quod clarissimorum hominum auctoritate leges et iura tecta esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 253:2)
sic ego, si iam mihi disputandum sit de his nostris studiis, nolim equidem apud rusticos, sed multo minus apud vos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 25:4)
sed ut orator de eis rebus, quae ceterarum artium sunt, si modo eas cognovit, ut heri Crassus dicebat, optime potest dicere, sic ceterarum artium homines ornatius illa sua dicunt, si quid ab hac arte didicerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 37:1)
quod quidem eloquentem vel optime facere oportet, ut eloquentiam laudet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 39:4)
non enim mihi minus operis videtur de universis generibus rerum quam de singulorum causis ac multo etiam maius de natura deorum quam de hominum litibus dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 71:4)
hic Poenus non optime Graece, sed tamen libere respondisse fertur, multos se deliros senes saepe vidisse, sed qui magis quam Phormio deliraret vidisse neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:5)
nam neque is, qui optime potest, deserendus ullo modo est a cohortatione nostra neque is, qui aliquid potest, deterrendus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 86:1)
quod alterum divinitatis mihi cuiusdam videtur, alterum, vel non facere quod non optime possis, vel facere quod non pessime facias, humanitatis, tertium vero illud, clamare contra quam deceat et quam possit, hominis est, ut tu, Catule, de quodam clamatore dixisti, stultitiae suae quam plurimos testis domestico praeconio conligentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 86:2)
quod si haec noster Sulpicius faceret, multo eius oratio esset pressior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 96:2)
quarum rerum neglegentia plerasque causas et maxime privatas - sunt enim multo saepe obscuriores - videmus amitti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:11)
illud ad me ac multo etiam magis ad vos, Cotta noster et Sulpici:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 140:2)
plura enim multo homines iudicant odio aut amore aut cupiditate aut iracundia aut dolore aut laetitia aut spe aut timore aut errore aut aliqua permotione mentis quam veritate aut praescripto aut iuris norma aliqua aut iudici formula aut legibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 178:3)
- sed alia sunt maiora multo, fides, officium, diligentia, quibus rebus adducti, etiam cum alienissimos defendimus, tamen eos alienos, si ipsi viri boni volumus haberi, existimare non possumus - sed, ut dixi, ne hoc in nobis mirum esse videatur, quid potest esse tam fictum quam versus, quam scaena, quam fabulae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 192:3)
ut quisque optime Graece sciret, ita esse nequissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:7)
multo plus sit in reliqua causa laborandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 313:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION