라틴어 문장 검색

At ex his causa finalis tantum abest ut prosit, ut etiam scientias corrumpat, nisi in hominis actionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 6:6)
Licet viae ad potentiam atque ad scientiam humanam conjunctissimae sint et fere eaedem, tamen propter perniciosam et inveteratam consuetudinem versandi in abstractis, tutius omnino est ordiri et excitare scientias ab iis fundamentis quae in ordine sunt ad partem activam, atque ut illa ipsa partem contemplativam signet et determinet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 10:1)
Atque hoc genus operandi pertinet ad actionem primariam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:13)
in casu ubi fit inquisitio de universa serie et continuatis actionibus alimentandi, a prima receptione alimenti ad assimilationem perfectam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:3)
Cum enim omnis actio naturalis per minima transigatur, aut saltem per illa quae sunt minora quam ut sensum feriant, nemo se naturam regere aut vertere posse speret, nisi illa debito modo comprehenderit et notaverit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 21:7)
idque ordine minime perverso aut perturbato.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 32:2)
Historia vero naturalis et experimentalis tam varia est et sparsa, ut intellectum confundat et disgreget, nisi sistatur et compareat ordine idoneo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 34:1)
deprehensio autem fit post apertionem vasis vel per manum vel per vitrum graduum ordine applicatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 108:10)
Communes sunt complures actiones et calidi et frigidi, licet diversa admodum ratione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 136:1)
in iis videlicet, ubi minus cohibita est natura formae et impedita et redacta in ordinem per naturas alias.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:5)
Calidum ad sensum res respectiva est, et in ordine ad hominem non ad universum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 221:1)
Neque mirum est si calidum et frigidum edant complures actiones communes (de quo vide Instant. 32. Tab.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 232:1)
licet in hac differentia (de qua nunc loquimur) actiones sint ex diametro oppositae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 232:3)
Ex Vindemiatione autem ista Prima, forma sive definitio vera caloris (ejus qui est in ordine ad universum, non relativus tantummodo ad sensum) talis est, brevi verborum complexu:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 250:1)
septimo, de Deductione ad Praxin, sive de eo quod est in ordine ad Hominem:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION