라틴어 문장 검색

etiam derivata, ut a dicitur velox, et composita pluraque his similia, quae sine dubio aliunde originem ducunt, sed arte non egent, cuius in hoc opere non est usus nisi in dubiis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 258:4)
haec opinio originem ab Isocrate (si tamen re vera Ars, quae circumfertur, eius est) duxit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 213:1)
cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia, nullum exigens actum sed ipso rei, cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικη` vocatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 313:1)
nec diu nos moretur quaestio, quae rhetorices origo sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 27:1)
cur tamen hane primam originem putet, non video, cum sint adhuc quaedam vagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen qui sunt in iis nati et legationibus fungantur et accusent aliqua atque defendant et denique alium alio melius loqui credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 30:2)
et nominis quidem haec origo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 87:2)
illae quoque fabellae, quae, etiamsi originem non ab Aesopo acceperunt (nam earum primus auctor Hesiodus), nomine tamen Aesopi maxime celebrantur, ducere animos solent praecipue rusticorum et imperitorum, qui et simplicius, quae ficta sunt, audiunt, et capti voluptate facile iis quibus delectantur consentiunt:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 239:1)
verum et ipse rex decennii bello exhaustus, amissis tot liberis, imminente summo discrimine, cui faciem illam, ex qua tot lacrimarum origo fluxisset, invisam atque abominandam esse oportebat, et audit haec et eam filiam appellans iuxta se locat et excusat etiam atque sibi esse malorum causam negat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 176:1)
origo quoque aliquando declinatorum tenendi magis causa est, ut in Cicerone, Verrio, Aurelio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 126:2)
si divina nostris animis origo, tendendum ad virtutem nec voluptatibus terreni corporis serviendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 73:2)
nam quae potest materia reperiri ad graviter copioseque dicendum magis abundans quam de virtute, de re publica, de providentia, de origine animorum, de amicitia?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 80:1)
eaeque brevi multum auctae, pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 19장2)
Quod interest inter splendorem et lucem, cum haec certam originem habeat ac suam ille niteat alieno, hoc inter hanc vitam et illam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 21 2:3)
sic animus magnus ac sacer et in hoc demissus, ut propius divina nossemus, conversatur quidem nobiscum, sed haeret origini suae;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 5:5)
Omnes, si ad originem primam revocantur, a dis sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION