라틴어 문장 검색

Foeneratum legem primitivam post lapsum hominis latam pessundare, quae fuit in sudore vultus tui comedas panem tuum, minime vero in sudore vultus alieni.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 3:1)
Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis ". Et dixit Thobias: " Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes ".
(불가타 성경, 토빗기, 7장11)
Omnem escam manducabit venter, et est cibus cibo melior;
(불가타 성경, 집회서, 36장20)
quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: "Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum".
(불가타 성경, 호세아서, 2장7)
Ephraim in populis ipse commiscebatur; Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
(불가타 성경, 호세아서, 7장8)
" Unde et ego dedi vobis vacuitatem dentium in cunctis urbibus vestris et indigentiam panis in omnibus locis vestris; et non estis reversi ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장6)
Et dixit Amasias ad Amos: " Qui vides, gradere. Fuge in terram Iudae et comede ibi panem et prophetabis ibi;
(불가타 성경, 아모스서, 7장12)
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam famem in terram; non famem panis neque sitim aquae, sed audiendi verbum Domini ".
(불가타 성경, 아모스서, 8장11)
Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui et tetigerit de summitate eius panem aut pulmentum aut vinum aut oleum aut omnem cibum, numquid sanctificabitur? ”. Respondentes autem sacerdotes dixerunt: “ Non ”.
(불가타 성경, 하까이서, 2장12)
Offertis super altare meum panem pollutum et dicitis: "In quo polluimus te?". In eo quod dicitis: "Mensa Domini contemptibilis est".
(불가타 성경, 말라키서, 1장7)
Et multi in Israel obtinuerunt et confortati sunt apud se, ut non manducarent immunda,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장62)
et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera, quae fecerant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장51)
et portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem; et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificia et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장8)
Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장18)
Hi autem, qui iniquo sacrificio praepositi erant, propter antiquam cum viro amicitiam tollentes eum secreto rogabant, ut afferret carnes, quibus uti ei liceret quaeque ab ipso paratae essent, et fingeret se eas manducare, quas rex imperaverat de sacrificii carnibus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장21)

SEARCH

MENU NAVIGATION