라틴어 문장 검색

Et si in planum QR demittatur perpendiculum LM, vis tota particulae illius ad Terram circa ipsius centrum convertendum proportionalis erit eidem LM:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 58:2)
Unde etiam si orbes ad centrum densiores sint quàm ad circumferentiam, idem erit motus aequinoctiorum Terrae totius ac prius;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:9)
Quod si figurae orbium mutentur, Terraque ad aequatorem AE, ob densitatem materiae ad centrum, jam altius ascendat quàm prius;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:11)
Terram autem ad centrum densiorem esse, & propterea sub AEquatore altiorem esse quàm ad polos in majore ratione quàm 692 ad 689, in superioribus insinuavimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 7:14)
Cometas in Sectionibus conicis umbilicos in centro Solis habentibus moveri, & radiis ad solem ductis areas temporibus proportionales describere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 22:1)
Nam si curvae cujusvis quadrandae inveniantur puncta aliquot, & Parabola per eadem duci intelligatur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 33:3)
erit area Parabolae hujus eadem quam proximè cum area curvae illius quadrandae.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 33:4)
Potest autem Parabola per Methodos notissimas semper quadrari Geometricè.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 33:5)
Sit ABC Parabola umbilicum habens S. Chordâ AC bisectâ in I abscindatur segmentum ABCI, cujus diameter sit I[mu] & vertex [mu].
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 44:1)
Nam 4S[mu] est latus rectum Parabolae pertinens ad verticem B.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 48:2)
Nam si velocitate quam habet in [mu], eodem tempore progrediatur uniformiter in recta quae Parabolam tangit in [mu];
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 51:1)
Cometae in Parabola moventis Trajectoriam ex datis tribus observationibus determinare.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 2:1)
Denique (per Prop. XIX. Lib. I.) umbilico S, per loca illa duo describatur Parabola, & haec erit Trajectoria Cometae. Q. E. I.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 8:8)
Inde verò (ex Hypothesi multis experimentis confirmata, quod compresso aeris sit ut pondus Atmosphaerae incumbentis, quodque gravitas sit reciproce ut quadratum distantiae locorum à centro Terrae) computationem per Corol. Prop. XXII. Lib. II.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:5)
& coma seu Atmosphaera Cometae, ascendendo ab illius centro, quasi decuplo altior sit quàm superficies nuclei, deinde cauda adhuc altius ascendat, debebit cauda esse quàm rarissima.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 48:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION