라틴어 문장 검색

immo ita si scitis, si me meus abstulit error, stultaque mens nobis, non scelerata fuit, quod licet et minimis, domui si favimus illi, si satis Augusti publica iussa mihi, hoc duce si dixi felicia saecula, proque Caesare tura piis Caesaribusque dedi, - si fuit hic animus nobis, ita parcite divi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 257)
si tamen inplevit mea sors, quos debuit, annos, et mihi vivendi tam cito finis adest, quantum erat, o magni, morituro parcere, divi, ut saltem patria contumularer humo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 315)
di tamen et Caesar dis accessure, sed olim, aequarint Pyhos cum tua fata dies, non mihi, qui poenam fateor meruisse, sed illi parcite, quae nullo digna dolore dolet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 529)
Deus in spinis volitabat aeutis, vulnificasque eomas innoxius ignis agebat, esset ut exemplo Deus inlapsurus in artus spiniferos, sudibus quos texunt crimina densis et peccata malis hirsuta doloribus inplent.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 323)
referre prisci stemma nunc ieiunii libet fideli proditum volumine, ut diruendae civitatis incolis fulmen benigni mansuefactum Patris pie repressis ignibus pepercerit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium19)
mors prima coepit innocentis vulnere, cessit deinde vulnerato innoxio.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말10)
dimitte libens et parce fatenti.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1241)
"nostri per artus debiles intus decoris integri sensum venusti innoxium laboris 1 expertes gerunt."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.76)
"tunc pura ab omni sanguine tandem nitebunt marmora, stabunt et aera innoxia, quae nunc habentur idola."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.147)
"insana numquam naufragis ignoscit unda, et spumeum nescit profundum parcere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.131)
illis sed pia flamma tunc pepercit nondum tempore passionis apto, nec mortis decus inchoante Christo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.57)
"parce, Fili altissimi, vel possidere corda porcorum iube."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.115)
"cave benignus esse perverse velis, nec mi remissus leniter peperceris;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.148)
Romanus ardens experiri innoxiam laetantis oris indolem
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1270)
nec vim decebat innocenti aetatulae inferre leges, nec loquenti talia furor sinebat efferatus parcere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1278)

SEARCH

MENU NAVIGATION