라틴어 문장 검색

adice his superbam paelicem, nostrae domus spoliis nitentem", cuius in munus suam Stygiae parentem natus imposuit rati, quam dira post naufragia superato mari ferro interemit saevior pelagi fretis:
(세네카, 옥타비아 2:19)
Frustra parentis invocas manes tui, miseranda, frustra, nulla cui prolis suae manet inter umbras cura:
(세네카, 옥타비아 3:1)
intravit hostis, ei mihi, captam domum, dolis novercae principis factus gener idemque natus, iuvenis infandi ingeni, scelerum capacis, dira cui genetrix facem accendit et te iunxit invitam metu.
(세네카, 옥타비아 3:8)
Iam fiet, et genetrix simul.
(세네카, 옥타비아 3:31)
non tam ferum Typhona neglecto Iove irata Tellus edidit quondam parens:
(세네카, 옥타비아 4:12)
Gravi deorum nostra iam pridem domus urgetur ira, prima quam pressit Tenus furore miserae dura genetricis meae, quae nupta demens nupsit incesta face, oblita nostri, coniugis, legum immemor.
(세네카, 옥타비아 5:2)
haec quoque nati videre nefas saecula magnum, cum Tyrrhenum rate ferali princeps captam fraude parentem misit in aequor.
(세네카, 옥타비아 5:17)
o quam iuvabat, quo nihil maius parens Natura genuit, operis immensi artifex, caelum intueri, [solis et currus sacros mundique motus] solis alternas vices orbemque Phoebea, astra quem cingunt vaga, lateque fulgens aetheris magni decus;
(세네카, 옥타비아 6:3)
et ipsa Tellus laeta fecundos sinus pandebat ultro, tam piis felix parens et tuta alumnis.
(세네카, 옥타비아 6:9)
plebisque votis atque iudicio patrum tu pacis auctor, generis humani arbiter electus orbem iam sacra specie regis patriae parens:
(세네카, 옥타비아 7:44)
Incesta genetrix detrahit generi fidem, animusque numquam coniugis iunctus mihi.
(세네카, 옥타비아 8:19)
quo te furor provexit attonitum tuus et fata, nate, cedat ut tantis malis genetricis ira quae tuo scelere occidit?
(세네카, 옥타비아 9:45)
Caesari iuncta es tuo taeda iugali, quem tuus cepit decor et culpa Senecae, tradidit vinctum tibi genetrix Amoris, maximum numen, Venus.
(세네카, 옥타비아 10:19)
inter tubarum saepe terribilem sonum sparsam cruore coniugis genetrix mei vultu minaci saeva quatiebat facem, quam dum sequor coacta praesenti metu, diducta subito patuit ingenti mihi tellus hiatu;
(세네카, 옥타비아 11:6)
flevit Gracchos miseranda parens, perdidit ingens quos plebis amor nimbisque favor genere illustres, pietate fide lingua claros, pectore fortes, legibus acres.
(세네카, 옥타비아 13:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION