라틴어 문장 검색

qui nisi paret imperat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 237)
venaticus, ex quo tempore cervinam pellem latravit in aula, militat in silvis catulus, nunc adhibe puro pectore verba puer, nunc te melioribus offer, quo semel est imbuta recens, servabit odorem testa diu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 240)
Iuli Flore, quibus terrarum militet oris Claudius Augusti privignus, scire laboro.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 31)
Inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet vexetque cupido, num pavor et rerum mediocriter utilium spes, virtutem doctrina paret Naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita vitae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1842)
vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, vel quia turpe putant parere minoribus, et quae imberbes didicere senes perdenda fateri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 127)
libenter hoc et omne militabitur bellum in tuae spem gratiae, non ut iuvencis inligata pluribus aratra nitantur meis pecusve Calabris ante Sidus fervidum Lucana mutet pascuis neque ut superni villa candens Tusculi Circaea tangat moenia:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 18)
ergo siquis nunc mergos suavis edixerit assos, parebit pravi docilis Romana iuventus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, De frugalitate36)
'omnis enim res, virtus, fama, decus, divina humanaque pulchris divitiis parent;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:10)
nam, sive vicarius est, qui servo paret, uti mos vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:19)
quae si velut sub uno conatu tam diversa parent simul, cur non pluribus curis horas partiamur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:3)
nam et haec erit iudicatio, an responsis parere debuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 310:5)
ut et fortem, non qui cuicunque voluntati tuae non paruerit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 27:7)
et qui aberat et qui militabat et qui legatione erat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 56:6)
abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 168:2)
abdicationum formae sunt duae, altera criminis perfecti, ut si abdicetur raptor, adulter, altera velut pendentis et adhuc in condicione positi, quales sunt, in quibus abdicatur filius, quia non pareat patri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 191:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION