라틴어 문장 검색

nam et in iis actionibus, quae in aliqua sine dubio veritate versantur, sed sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus panegyricos, totumque hoc demonstrativum genus, permittitur adhibere plus omnemque artem, quae latere in iudiciis debet, non confiteri modo sed ostentare etiam hominibus in hoc advocatis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 159:1)
et Phrynen non Hyperidis actione, quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum alioqui diducta nudaverat tunica, putant periculo liberatam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 218:1)
oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, quia et apud eos dicat, qui nesciant, et ipse dicat aliquando, quod nesciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 304:5)
omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat, inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione, utroque enim modo dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 32:1)
quod hoc audacius dixerim, quod in Partitionibus oratoriis ad easdem, de quibus supra dictum est, quinque pervenit partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 38:1)
Hermagoras iudicium, partitionem, ordinem, quaeque sunt elocutionis, subiicit oeconomiae, quae appellata ex cura rerum domesticarum et hic per abusionem posita nomine Latino caret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 40:1)
nec dubie prope omnes utique apud antiquos auctoritatis scriptores Aristotelem secuti, qui nomine alio contionalem pro deliberativa appellat, hac partitione contenti fuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 48:2)
quidam vero, ut Celsus, de nulla re dicturum oratorem, nisi de qua quaeratur, existimant, cui cum maxima pars scriptorum repugnat tum etiam ipsa partitio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 67:2)
hoc genus Cicero scientia et actione distinguit, ut sit scientiae, an providentia mundus regatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 70:1)
causa certis personis, locis, temporibus, actionibus, negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 82:4)
nam et pro Rabirio Postumo Cicero prima parte orationis in hoc intendit, ut actionem competere in equitem Romanum neget;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 94:2)
posuerat et Cicero in libris rhetoricis, facti, nominis, generis, actionis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 133:1)
ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, in actione ius intelligeretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 133:2)
verum legales quoque quaestiones alio loco tractat ut species actionis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 133:4)
sed personae, tempora, actiones ceteraque propter aliquam causam transferuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 153:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION