라틴어 문장 검색

neque illos novus consul vastandis agris urendisque tectis, cum passim non villae solum sed frequentes quoque vici incendiis fumarent, elicere ad certamen potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 136:1)
et quia passim in fugam dissipati sunt, minor caedes quam pro tanta victoria fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 189:1)
equites portam unam alteramque eadem regione in propinquo patentes conspiciunt itineribusque iis vestigia nocturnae hostium fugae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 482:2)
solitudine haud dubia id perspicuum esse et recentibus vestigiis fugae ac strage rerum in trepidatione nocturna relictarum passim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 483:2)
ibi mediis fere castris locus est consaeptus cratibus pluteisque et linteis contectus, patens ducentos maxime pedes in omnes pariter partis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 552:1)
eo ipso loco temere sub armis strati passim inquietum omne tempus noctis exspectando timendoque lucem egere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 629:1)
itaque et ingenio feroces et multitudine freti, et quod metu cessisse credebant hostem, id morari victoriam rati quod interesset amnis, clamore sublato passim sine ullius imperio qua cuique proximum est in amnem ruunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 45:1)
Hannibal infesto exercitu ingressus fines pervastatis passim agris urbem tripertito adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 64:1)
angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa vallem vergens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 65:1)
nihil tumultuariae pugnae simile erat, quales in oppugnationibus urbium per occasionem partis alterius conseri solent, sed iustae acies velut patenti campo inter ruinas muri tectaque urbis modico distantia intervallo constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 78:1)
itaque latius quam qua caederetur ruebat, perque patentia ruinis agmina armatorum in urbem vadebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 112:1)
iter deinde de integro coeptum nec, dum per patentia loca ducebatur agmen, apparuit hostis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 250:1)
Galli postquam utroque vim facere conati pellebantur, qua patere visum maxime iter perrumpunt trepidique in vicos passim suos diffugiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 278:1)
hoc primum cum Hannibale proelium fuit, quo facile apparuit et equitatu meliorem Poenum esse et ob id campos patentes, quales sunt inter Padum Alpesque, bello gerendo Romanis aptos non esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 492:1)
qui passim per agros fuga sparsi erant vestigia cedentis sequentes agminis Placentiam contendere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 595:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION