라틴어 문장 검색

His effecturi, ut populus Romanus paupertatem, fundamentum et causam imperii sui, requirat ac laudet, divitias autem suas timeat, ut cogitet has se apud victos repperisse, hinc ambitum et largitiones et tumultus in urbem sanctissimam et temperantissimam inrupisse, nimis luxuriose ostentari gentium spolia, quod unus populus eripuerit omnibus, facilius ab omnibus uni eripi posse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 41:4)
Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 3:4)
Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 38:6)
Commoda sunt in vita et incommoda, utraque extra nos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 16:1)
Si non est miser vir bonus, quamvis omnibus prematur incommodis, quomodo non est beatissimus, si aliquibus commodis deficitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 16:2)
hoc quomodo manente paupertate fieri potest ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 6:2)
nam cum virorum licentiam aequaverint, corporum quoque virilium incommoda aequarunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 20:4)
In supervacuum praecepta iactavimus, nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate de divitiis, de gloria de ignominia, de patria de exilio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 54:2)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
Sed volebam vivere, carere tamen incommodis omnibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 96 4:1)
Tubero paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica cena usus ostendit debere iis hominem esse contentum, quibus di etiamnunc uterentur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 13:3)
"Non debes itaque causas doloris accersere nec levia incommoda indignando cumulare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 13:4)
effugit enim maximum mortis incommodum, non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 30:7)
Pecunia quoque circa paupertatem plurimum morae habet, dum ex illa erepat haeret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 2:2)
Commodis omnium laeteris, movearis incommodis et memineris, quae praestare debeas, quae cavere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION