라틴어 문장 검색

Sed et cum posti inscriptum sit Delphici templi, et unius e numero septem sapientum eadem sit ista sententia, γνῶθι σεαυτὸν, quid in me scire aestimandus sim, si nomen ignoro?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 6:1)
Diximus unde praetexta adiecimus et causas quibus aestimatur concessa pueritiae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 18:1)
Quod si ita est, ut aestimo, abibo potius quam me vestris miscebo secretis, a quibus me amovebit voluntas, licet fortuna fecisset inruere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 4:3)
Cyrenenses etiam, cum rem divinam ei faciunt, ficis recentibus coronantur placentasque mutuo missitant, mellis et fructuum repertorem Saturnum aestimantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 25:2)
Qui erant ab Hercule in Italia relicti, ut quidam ferunt, irato, quod incustoditum fuisset armentum, ut nonnulli aestimant, consulto eos reliquente, ut aram suam atque aedem ab incur­sionibus tuerentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 27:2)
Falcem ei quidam aestimant attributam, quod tempus omnia metat exsecet et incidat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:3)
Et quia Ianum cum Saturno regnasse memoravimus, de Saturno autem quid mythici, quid physici aestiment, iam relatum est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 1:1)
Et ideo ab Anco in Velabro loco celeberrimo urbis sepulta est, ac sollemne sacrificium eidem constitutum, quo dis Manibus eius per flaminem sacrificaretur, Iovique feriae consecratae, quod aestimaverunt antiqui animas a Iove dari et rursus post mortem eidem reddi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 15:1)
Abunde iam probasse nos aestimo Saturnalia uno tantum die, id est quarto decimo Kalendas, solita celebrari:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 23:1)
non ergo fortuna homines aestimabo sed moribus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 10:3)
Et ne aestimes ab uno facile celari posse secretum, Labienum ope libertorum latentem ut indicarent liberti nullo tormentorum genere conpulsi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 18:1)
Ac, ne in solo virili sexu aestimes inter servos extitisse virtutes, accipe ancillarum factum non minus memorabile, nec quo utilius rei publicae in ulla nobilitate repperias.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 35:1)
nunc de Sigillaribus, ne ridenda me potius aestimes quam sancta dixisse, paucis recensendum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 46:2)
Sed mihi huius rei illa origo verior aestimatur quam paulo ante memini retulisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 48:1)
Nec aestimatur ratione caelesti carere ipsa divisio:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION