라틴어 문장 검색

qui ingressi, muros praesidii statim diruerunt, inventos in ore gladii percusserunt, solum Gonfridum reservantes captum Ascalonem deduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 26:4)
Tankradus autem, nuntiis eorum auditis et benigne remissis, libenti animo eos sibi in auxilium adfuturos annuit, foedus cum eis percutiens de omnibus quae circa urbem et adversus cives et Botherum acturus esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:3)
Quos Christiani fortiter insequentes, solummodo sexaginta equos eorum in sagitta et lancea percusserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:8)
Hoc machinamento in exitium Christianorum a muliere quibusdam militibus catholicis, a militibus vero regi Baldewino et caeteris primoribus [0682D] detecto, sine dilatione rex et universi in armis conglobati, ad eos, caecati et subterranei habitaculi undique concurrentes, locum in circuitu obsederunt, et viros ab intus parum resistentes ad extremum vi et plurima impugnatione vinctos et eductos, in ore gladii percusserunt, nulli eorum parcentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:11)
Verum cives qui urbem inhabitabant, virtutem Babyloniae adesse intuentes, et regis Baldewini absentiam, quadam die convenientes, ammiraldum in ore gladii percusserunt, et filium regis Babyloniae, apertis portis, urbi immiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:2)
In anno secundo postquam Sidon capta est, et Tankradus Sareptam percussit et obtinuit, rex Baldewinus convocata omni Ecclesia Jerusalem ab universis locis quae sub manu ejus erant, iniit consilium quatenus obsideret Sur, quae adhuc rebellabat et conchristianis fratribus terra marique calumnias inferebat, et a tributis et pacto recesserat in omnibus quae regi promiserat mentita.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 2:1)
Nam sicut "mittenslapidem in volatilia deiciet illa, sic et qui convitiatur amico suo dissolvitamicitiam," ut Ihesus filius Sirac dixit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 118:30)
Et Martialis Cocus dixit, Attollunt ylares villissima munera vultus, Vultus sublustres maxima deiciunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 127:4)
ut si telo quis te percutere vult, tu ante percussionemillum telo percuttere poteris ad tutelam tantum, et non ad vindictam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 72:2)
Tales itaque judices et potestatespotius eligant, maleficia et malefactores investigare, sollicite insequiatque punire, quam patiantur ab eis contempni et deici atque cum suo vituperioa dignitate et officio removeri.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 237:6)
ut si telo quis te percutarevult, tu etiam ante percussionem illum telo percutere poteris ad tutelamtantum, et non ad vindictam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 288:13)
"Si quis percusserit tibi maxillam, porrige et aliam;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 290:4)
"Nolite iudicare," et, "Si quis percusserit mihimaxillam, porrige ei et aliam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 19:6)
Nam in negotionobis proposito statim recurrere debemus ad Deum et ad conscientiam nostram,et ad modum galli qui cum cantat cum alis ter se percutit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 20:3)
Accidit autem ut dominus ramo vineae in oculo percussus domum citorediret nihil de oculo percusso videns;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 91:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION