라틴어 문장 검색

Enimuero tunc non priuatum modo, sed etiam obnoxium et trepidum egit mediterraneis agris abditus uitansque praeternauigantium officia, quibus frequentabatur assidue, nemine cum imperio aut magistratu tendente quoquam quin deuerteret Rhodum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 12장 2:1)
Tiberius renuntianti tribuno, factum esse quod imperasset, neque imperasse se et redditurum eum senatui rationem respondit, inuidiam scilicet in praesentia uitans.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 22장 1:5)
matrem Liuiam grauatus uelut partes sibi aequas potentiae uindicantem, et congressum eius assiduum uitauit et longiores secretioresque sermones, ne consiliis, quibus tamen interdum et egere et uti solebat, regi uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 50장 2:1)
citati ad causam dicendam partim se domi uulnerauerunt certi damnationis et ad uexationem ignominiamque uitandam, partim in media curia uenenum hauserunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 4:2)
planitiem ipsis camposque esse vitandos, ubi circumiri, ubi ancipiti acie opprimi possent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 10:2)
defuturos enim, qui suaderent, si suasisse periculosum esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 7:2)
"Periculosum est praegrave imperium:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:19)
Dicitur acinace stricto Dareus dubitasse, an fugae dedecus honesta morte vitaret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 35:1)
sed eo rerum ventum erat, ut tam periculosum esset non credere suis quam decipi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 4:2)
Undique nunc comminus, nunc eminus petebatur diuque arma circumferens alia tela clipeo excipiebat, corpore alia vitabat, donec hasta femina perfossa plurimo sanguine effuso destituere pugnantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 5:1)
Ше, ut erat animi semper obluctantis difficultatibus, cum et progredi arduum et reverti periculosum esset, versabat se ad omnes cogitationes aliud atque aliud - ita ut fieri solet, ubi prima quaeque damnamus - subiciente animo.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 31:1)
"Fides amicitiae, veri consilii periculosa libertas, vos me decepistis!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:64)
"Ita bellum vitando alemus et, quod inferre possumus, accipere cogemur."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 7장 11:20)
furibunda simul anhelans vaga vadit animam agens comitata tympano Attis per opaca nemora dux, veluti iuvenca vitans onus indomita iugi:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 636)
sperans, scilicet, hujusce diei dedecus, honesta morte, adversisque vulneribus vitari posse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.51)

SEARCH

MENU NAVIGATION