라틴어 문장 검색

haec cum ab optimo quoque pro atrocitate rei accepta essent, vimque eam contra rem publicam et pernicioso exemplo factam senatus decresset, confestim Carvilii tribuni plebis omissa multae certatione rei capitalis diem Postumio dixerunt ac, ni vades daret, prendi a viatore atque in carcerem duci iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 52:1)
quod ni tam in tempore subvenisset, victoribus victisque pariter perniciosa fames instabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 466:1)
mors Marcelli cum alioqui miserabilis fuit, tum quod nec pro aetate - iam enim maior sexaginta annis erat - neque pro veteris prudentia ducis tam inprovide se conlegamque et prope totam rem publicam in praeceps dederat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 415:1)
Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui, nisi quod longinquae aquationis erat, cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 380:1)
saxum ingens, sive imbribus seu motu terrae leniore quam ut alioqui sentiretur, labefactatum in vicum Iugarium ex Capitolio procidit et multos oppressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:1)
alioqui magnificus et spectaculo et fama rerum triumphus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 534:1)
ita enim obstinatos esse milites ut non ultra retineri posse in provincia viderentur, iniussuque abituri inde essent si non dimitterentur, aut in perniciosam, si quis impense retineret, seditionem exarsuri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 414:1)
ibi Romanis - quattuor milia autem hominum erant - praeter principes in custodiam civitatum divisis, Uscanensibus Illyriisque venditis, in Penestas exercitum reducit ad Oaeneum oppidum in potestatem redigendum, et alioqui opportune situm et transitus ea est in Labeates, ubi Gentius regnabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 212:1)
At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 21:3)
Ut primum nocte discussa sol novus diem fecit, et somno simul emersus et lectulo, anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, reputansque me media Thessaliae loca tenere, quo artis magicae nativa contamina totius orbis consona ore celebrentur, fabulamque illam optimi comitis Aristomenis de situ civitatis huius exortam, suspensus alioquin et voto simul et studio, curiose singula considerabam.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION