라틴어 문장 검색

Medico, mercedis quantum poscet, promitti iubeto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS: AD TIRONEM , letter 14 2:1)
denique accusant ei quos populus poscit, causam dicit is qui unus relictus ex illorum nefaria caede restat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 5장 2:6)
criminis confictionem accusator Erucius suscepit, audaciae partis Roscii sibi poposcerunt, Chrysogonus autem, is qui plurimum potest, potentia pugnat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 13장 1:3)
hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 22장 1:5)
sed ausum esse T. Furfanio dicere, si sibi pecuniam quantam posceret non dedisset, mortuum se in domum eius inlaturum, qua invidia huic esset tali viro conflagrandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:3)
expulsus atque eiectus e praedio Quinctius accepta insigni iniuria confugit ad C. Flaccum imperatorem, qui tunc erat in provincia, quem, ut ipsius dignitas poscit, honoris gratia nomino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 7장2)
iudiciorum desiderio tribunicia potestas efflagitata est, iudiciorum levitate ordo quoque alius ad res iudicandas postulatur, iudicum culpa atque dedecore etiam censorium nomen, quod asperius antea populo videri solebat, id nunc poscitur, id iam populare et plausibile factum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 3장 2:4)
quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 63장 3:1)
poscit, dandum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon V, 2장 1:4)
si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 1:5)
ut enim in Academiam nostram descendimus inclinato iam in postmeridianum tempus die, poposci eorum aliquem, qui aderant, causam disserendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 7:1)
hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo, qui tibi labentis apponit candidus annos, funde merum Genio, non tu prece poscis emaci quae nisi seductis nequeas committere divis.
(페르시우스, 풍자, satire 21)
haec sancte ut poscas, Tiberino in gurgite mergis mane caput bis terque et noctem flumine purgas?
(페르시우스, 풍자, satire 213)
Poscis opem nervis corpusque fidele senectae, esto, age;
(페르시우스, 풍자, satire 239)
aut cur non potius teneroque columbo et similis regum pueris pappare minutum poscis et iratus mammae lallare recusas?
(페르시우스, 풍자, satire 313)

SEARCH

MENU NAVIGATION