라틴어 문장 검색

sicut speculum inaequale rerum radios ex figura et sectione propria immutat, ita et mentem, cum a rebus per sensum patitur, in notionibus suis expediendis et comminiscendis haud optima fide rerum naturae suam naturam inserere et immiscere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 24:5)
Itaque omnia artium mechanicarum, omnia operativae partis liberalium, omnia practicarum complurium quae in artem propriam non coaluerunt, experimenta (quantum inquirere licuit et quantum ad finem nostrum faciunt) perscribimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:4)
quandoquidem natura rerum magis se prodit per vexationes artis quam in libertate propria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 31:6)
Neque virtute propria tantum profuerunt, quantum in hoc nocuerunt, quod aliorum virtutem corruperint et perdiderint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:3)
Veruntamen aequum est, ut ab hominibus impetremus (in tanta praesertim doctrinarum et scientiarum restauratione) ut qui de hisce nostris aliquid, sive ex sensu proprio, sive ex authoritatum turba, sive ex demonstrationum formis (quae nunc tanquam leges quaedam judicialis invaluerunt), statuere aut existimare velit, ne id in transitu et velut aliud agendo facere se posse speret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 11:3)
Excitatio notionum et axiomatum per inductionem veram est certe proprium remedium ad idola arcenda et summovenda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 82:1)
vel propter naturam cujusque propriam et singularem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 86:3)
Quinetiam licet abfuerit ea, quam diximus, delectatio et vanitas, is tamen humano intellectui error est proprius et perpetuus, ut magis moveatur et excitetur affirmativis, quam negativis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:10)
Intellectus humanus fertur ad abstracta propter naturam propriam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:1)
Idola specus ortum habent ex propria cujusque natura et animi et corporis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 108:1)
Quemadmodum enim ad hoc ut linea recta fiat, aut circulus perfectus describatur, multum est in constantia et exercitatione manus, si fiat ex vi manus propria, sin autem adhibeatur regula, aut circinus, parum aut nihil;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 127:3)
motum singulis corporibus unicum et proprium, et, si participent ex alio motu, id aliunde moveri, asseruerit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:5)
hoc est, propria confessio authorum, quos homines nunc sequuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:3)
Alchymista enim spem alit aeternam, atque ubi res non succedit errores proprios reos substituit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 198:2)
sed tamen eam propria facultate vertit et digerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 228:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION