라틴어 문장 검색

Tyndaris externo patriam mutavit amore, et sine decreto viva reducta domum est.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3220)
corniger Arcadii vacuam pastoris in aulam dux aries saturas ipse reduxit oves;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1318)
pinguis per transtra sedebat Vandalus opperiens praedam, quam iusserat illuc captivo capiente trahi, sed vestra repente inter utrumque hostem dederant sese agmina planis quae pelagus collemque secant portumque reducto efficiunt flexu fluvii, perterrita primum montes turba petit, trabibus quae clausa relictis praedae praeda fuit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 167)
unde post mixtas fletibus preces atque multimoda suspiria vix absolutus emicatimque prosiliens illa refugit celeritate divitias deliciasque regales, qua solent appeti, reductus ad desideria mediocrium timore summorum et satis cavens, ne beatum ultra diceret duceretque qui saeptus armis ac satellitibus et per hoc raptis incubans opibus ferro pressus premeret aurum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 8:1)
"dabo tollere fluctus, cum reduces Danai nocturnaque signa Caphereus exseret et dirum pariter quaeremus Ulixen."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권40)
haec mentem oculosque reducit coniugis et dulces avertit pectore Thebas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권37)
Dulce loqui miseris veteresque reducere questus, incipit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권27)
et pariter Capaneus acerque reducto adfuit Hippomedon rectoque Erymanthius ense, ac iuvenem multo praestringunt lumine;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권250)
finis erat, differt avidas audire sorores, dumque chelyn lauro textumque inlustre coronae subligat et picto discingit pectora limbo, haud procul Herculeam Nemcen clamore reductus aspicit atque illic ingens certaminis instar quadriiugi.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권137)
iam prior Oeclides et iam non tertius ibat Admetus, laxo cum tandem ambo orbe reductus aequoreus sonipes premit evaditque parumper gavisos;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권177)
iam finem iuxta, dum limina victor Parthenopaeus init, correpto crine reductum occupat, et longae primus ferit ostia portae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권234)
verum ut fessam super ora reduxit forte manum et summo maculas in vellere vidit, non leo, non iaculo tantum indignata recepto tigris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권305)
componit dextra victor concussa plagarum Iuppiter et vultu caelumque diemque reducit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권2)
sic urget, et ultro vitantem aspectus etiam pudibundaque longe ora reducentem premit adstridentibus hydris intentatque faces;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권265)
cedunt tellure, armisque reductis ostentant veteres etiamnum in sanguine plagas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권347)

SEARCH

MENU NAVIGATION