라틴어 문장 검색

Quid enim turpius philosophia captante clamores ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 9:2)
philosophia adoretur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 13:4)
Damnum quidem fecisse philosophiam non erit dubium, postquam prostituta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:3)
Sola autem nos philosophia excitabit, sola somnum excutiet gravem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 8:4)
Exercet philosophia regnum suum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 9:6)
" Idem philosophia rebus omnibus, " Non sum hoc tempus acceptura, quod vobis superfuerit, sed id vos habebitis, quod ipsa reiecero."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 10:3)
Ecce res magna, habere inbecillitatem hominis, securitatem dei Incredibilis philosophiae vis est ad omnem fortuitam vim retundendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 53 12:1)
" Sed adeo, mi Lucili, philosophia sacrum quiddam est et venerabile, ut etiam, si quid illi simile est, mendacio placeat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 4:5)
ex omni notione, etiam si a philosophia longissime aversa est, eruere aliquid conor et utile efficere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 26:2)
Summa tantum decerpsimus et exiguum temporis impendisse philosophiae satis abundeque occupatis fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 10:3)
premente illo urgetur, in vinclis est, nisi accessit philosophia et illum respirare rerum naturae spectaculo iussit et a terrenis ad divina dimisit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 16:4)
Non est quod inscribas tibi philosophiam aut quietem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 3:6)
fies similis illis, qui invenerunt ista, non qui docent et id agunt, ut philosophia potius difficilis quam magna videatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 6:7)
Socrates qui totam philosophiam revocavit ad mores et hanc summam dixit esse sapientiam, bona malaque distinguere, "sequere," inquit, "illos, si quid apud te habeo auctoritatis, ut sis beatus, et te alicui stultum videri sine.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 7:1)
Non multum refert, utrum omittas philosophiam an intermittas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION