라틴어 문장 검색

ergo philosophus omnem quaestionem per rationem disputabilem habet determinare:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:6)
omnis enim quaestio disputabilis per ratione cadit in aliqua parte entis, philosophus autem omne ens speculatur:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:7)
naturale, mathematicum et divinum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:8)
ergo omnem quaestionem per rationes disputabilem habet philosophus determinare, et qui contrarium dicit, sciat se proprium sermonem ignorare.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 41:9)
Secundo est notandum quod nec naturalis, nec mathematicus, nec metaphysicus potest ostendere per rationes motum primum et mundum novum esse.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 6 42:1)
Quod autem mathematicus hoc non possit ostendere, sic declaratur manifeste:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:1)
quia mathematicarum una pars est astrologia, et ipsa habet duas partes:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 55:2)
Sicut nec pars prima, nec etiam pars [secunda] mathematicarum scientiarum quae geometria est, potest hoc ostendere.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:1)
Et hoc idem dico de tertia et quarta parte scientiarum mathematicarum quae sunt arithmetica et musica, et per eundem modum ut declaratum est de geometria.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 57:1)
nulla est quaestio cuius conclusio potest ostendi per rationem, quam philosophus non debeat disputare et determinare, quantum per rationem est possibile, ut declaratum est;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 10 60:2)
Omne incorruptibile habet virtutem ut semper existat, si intelligas per hoc nomen incorruptibile quod, cum sit ens, non potest deficere neque per corruptionem - de qua loquitur Philosophus in fine I Physicorum:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:2)
"omne quod corrumpitur, abibit in hoc ultimum", id est in materiam, - nec etiam per corruptionem, largius accipiendo nomen, quam unquam accipit ipse Philosophus, quae scilicet corruptio cadere potest in omni ente quod habet aliam causam, quantum de se est.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:3)
Et hanc conservationem vocabant antiqui philosophi auream catenam, qua omne ens in suo ordine a primo ente conservatur, ipsum autem primum ens, sicut ante se non habet causam, sic ante se non habet conservans.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 66:5)
Ex his ergo apparet quod philosophum dicere aliquid esse possibile vel impossibile, hoc est illud:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:1)
Statim enim quando aliquis dimittit rationes, cessat esset philosophus, nec innititur philosophia revelationibus et in miraculis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 12 89:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION