라틴어 문장 검색

Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 1:2)
Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerem:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 7:2)
Nam id ipsum sensisseeos non dubium est, quamvis nullo alio scripto proditum, exceptis quos rettulimus numeros Vergili, et sic tamen ut de seminibus leguminum praecipiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 20:3)
sed quod his exceptis quibus est frequens in ipso capite tres deinceps articulos totidemque gemmas habet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 19장 2:3)
Atque ideo si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est, paulum ab ipsa matre reddendum est, et velut reseces relinquendi sunt, qui caloris excipiant iniuriam eatenus qua nascuntur a latere palmites;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 7장 2:3)
Isque palus sic ponendus est, ut frigorum et Aquilonum excipiat violentiam, vitemque protegat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 16장 3:1)
Calidis vero et siccioribus locis in omnem partem iugum porrigendum est, ut prorepentes undique pampini iungantur, et condensati camerae more, terram sitientem obumbrent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 8:1)
Quidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra iugum porrigunt et crebris viminibus innexis continent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 4:1)
Eoque debemus intellegere nullam partem anni excipi, si sit sarmenti silentis facultas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 1:3)
Ultima est conditio stratarum vitium, quae ab enata stirpe confestim velut proiectae per humum porriguntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 2:1)
Vites in ultimo scrobe deponi oportet, materiasque earum per scrobem porrigi, deinde ad arborem erigi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 21:2)
Prius tamen haud dubie probabilius,ut messem vindemia,fructum deinde vineaticum fetura pecoris excipiat, et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 11:2)
nam subest aspera cutis, et velut quaedam porrige Cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora, tum praecipue oves contagione vexentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 6:4)
mox quibus anni temporibus earum partus excipere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 6:2)
Itaque quibus cordi est ea genera propter corporum speciem possidere, cum exceperunt ova generosarum, vulgaribus gallinis subiciunt, ut ab his exclusi pulli nutriantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION