라틴어 문장 검색

cujus corporis medietas a pectore sursum sabulo cecidit, altera adhuc cruribus equum complexa, in medium pontem ante urbis moenia refertur, ubi lapsa remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:9)
[0478C] Victis in nomine Domini Jesu Christi tam ferocissimis Turcorum cuneis, et crudeli caede fugaque in portam urbis coactis, atque Christianis cum magna victoriae gloria in tentoria relatis, ab ipsa die et deinceps gentilium animi coeperunt mollescere, et assultus eorum ante creberrimi prorsus deficere, insidiae quiescere, virtus eorum languescere;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:1)
Commendati vero et Christianorum turbis sociati, retulerunt quanta suorum pertulissent damna, et quanta de casu illorum per totam urbem exercuissent lamenta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:3)
Quarta dehinc orta die, dux et universi principes exercitus Dei a tentoriis egressi in virtute magna, praesidium quod decreverant, in vertice praedicti montis ante pontem et portam urbis congerie lapidum et bitumine fragilis luti aedificantes, tutissimo vallo munierunt, comitis Reymundi custodiam in ea constituentes cum quingentis viris militaris audaciae et industriae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 132:5)
Aderat in conspectu ejusdem sceptrigeri Solymanus, de Nicaea urbe expulsus et Romaniae finibus, quem praefatus Darsianus compellans, nuntium suae legationis fieri obnixe petit, sciens eum virum facundum, et omnibus regnis gentilium notissimum, dicens ad eum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 4:1)
Plurimi enim dies transierunt, ex quo in [0479D] initio obsidionis hujus urbis filius meus Buldagis, Corrozan vos praecessit, ut adventum Christianae gentis confratribus et principibus nostris notum faceret, et adversus eam ut nobis subveniant universos commoneret.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 4:9)
Hac regis audita voluntate et imperio, ipsiusque acceptis cum sigillo litteris, ex urbe et palatio regis procedentes, in terram Corrozan profecti sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:1)
«Nicaeam, inquit, quam nosti nominatissimam, et terram, quam dicunt Romaniam, de regno Graecorum, quam auxilio tuisque viribus ex tuo dono et gratia nobis collatam acquisivimus, quaedam gens superveniens, quam dicunt Christianos, de regno Franciae, in manu forti et exercitu vehementi nobis [0480C] abstulerunt, et captam cum uxore et duobus filiis meis imperatori Constantinopolis tradiderunt, me autem in fortitudine sua attritum et fugatum, ad urbem Antiochiam, in qua sperabam remanere, insecuti sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:10)
ubi non solum me meosque, sed etiam regem Darsianum de genere nostro virum nobilissimum, tibi subjectum et amicum, tuoque munere urbem et terras tenentem, armata manu obsederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 6:11)
[0481C] «Miror verba et querelam Solymani, Sansadoniae et Buldagis, filiorum regis Darsiani, super infestatione Christianorum, quorum obsidione Solymanus terras et urbes suas amisit, de quibus non facilius possent defendi, quam si a tot miseris et brutis animalibus fuissent obsessi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 10:2)
Olim centum millia Christianorum stravi, amputatis capitibus, juxta Civitot, ubi montana terminantur, in auxilium Solymani accitus contra imperatorem Graecorum, dissipato illius exercitu et fugato ab obsidione urbis Nicaeae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 10:3)
Illi, meis attritis, et caedem suorum non aeque ferentes, [0482C] Nicaeam redeunt, obsidionem iterant firmius et tutius quam antea, quousque meos victos cum uxore et filiis meis in deditione tenentes, cum clavibus urbem imperatori Constantinopolis reddiderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:16)
Vix Corbahan, princeps et homo metuendus, socios admonuit, et ecce universi exsurgentes civitatem [0486A] Rohas obsederunt in tubarum et cornicinum stridore et tumultu, plurimam vim et assultus triduo circa urbis moenia et portas inferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:1)
Sed et a defensoribus et custodibus civitatis videntes sibi valide repugnari, nec se in momento vel brevi spatio posse proficere, quia urbs muris et turribus esset inexpugnabilis, Corbahan consilium dederunt, ut nunc castra ab obsidione moveret, viam quam decreverat ad Antiochiam maturaret, Antiochia vero devicta reditum faciens, ad obsidionem circa Rohas reiteraret, donec Baldewinum suosque tanquam oves in ovili trucidaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:2)
Et quia navigio longum [0486B] erat tot millia flumen magnum Euphratem transmeare, Baldewini et eorum, qui cum eo erant in civitate, non immutati sunt vultus prae angustia tantae multitudinis, sed Corbahan recedente a statione urbis, equos ascendentes, postremos exercitus insecuti sunt, si forte aliqua pars tardaret, cui possent adversari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION