라틴어 문장 검색

Fecerunt omnes, ut iusserat, et sic incipiente diluculo in hostem progressi, iuxta meritum suae fidei uictoria potiti sunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. II.7)
qui dudum in Gallia, dum inimicitias Redualdi fugiens exularet, lauacrum baptismi percepit, et patriam reuersus, ubi regno potitus est, mox ea, quae in Galliis bene disposita uidit, imitari cupiens, instituit scolam, in qua pueri litteris erudirentur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVIII.3)
sed et uirorum de sua natione sanctorum, quos olim sacerdotii gradu non ignobiliter potitos, fama iam uulgante, conpererat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 2:3)
POSTQUAM ergo Caedualla regno potitus est Geuissorum, cepit et insulam Uectam, quae eatenus erat tota idolatriae dedita, ac stragica caede omnes indigenas exterminare, ac suae prouinciae homines pro his substituere contendit, uoto se obligans, quamuis necdum regeneratus, ut ferunt, in Christo, quia, si cepisset insulam, quartam partem eius simul et praedae Domino daret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI].2)
ita solus potitus imperio Romulus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 73:1)
qui regno ita potitus urbem novam, conditam vi et armis, iure eam legibusque ac moribus de integro condere parat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 202:1)
servitia regum superborum, suae libertatis immemores alienam oppugnatum venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 104:2)
Porsinna primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, praesidio in Ianiculo locato ipse in plano ripisque Tiberis castra posuit, navibus undique accitis et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans flumen per occasiones aliis atque aliis locis traiceret ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 111:1)
omisso Romano bello Porsinna, ne frustra in ea loca exercitus adductus videretur, cum parte copiarum filium Arruntem Ariciam oppugnatum mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 155:1)
Cassius Pometiam primo vi, deinde vineis aliisque operibus oppugnarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 179:2)
Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio Volscos infesto exercitu ad urbem oppugnandam venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 256:2)
alter ad Volscum bellum missus Antiates Volscos fundit fugatque, compulsos in oppidum Longulam persecutus moenibus potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 359:3)
ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 435:1)
ortonam, Latinam urbem, Aequi oppugnabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 469:1)
Veientes pleni iam populationum Romam ipsam se oppugnaturos minabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 469:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION