라틴어 문장 검색

Sibi quisque nunc nominet eos, quibus scit et vinum male credi et sermonem bene, unum tamen exemplum, quod occurrit mihi, referam, ne intercedat Instruenda est enim vita exemplis inlustribus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 13:1)
Mutis quidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut . Non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros mares vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 4:3)
Ipsa ponam verba Ciceronis, quia res fidem excedit " Accersivit ad se, promisit, intercessit, dedit, Iam vero - o di boni, rem perditam !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 3:4)
Ex tribunis potentior est qui intercedit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 3:15)
Nouissime inter filium et patrem tyrannus intercessit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 8:19)
Quotiens poterit, fortunae intercedet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:4)
eodem enim die Scipio Africanus, quo viatoris manibus fratrem abstulerat, tribuno quoque plebis privatus intercessit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 85:4)
Quod inter gladiatores fortissimos, quorum alter premit vulnus et stat in gradu, alter respiciens ad clamantem populum significat nihil esse et intercedi non patitur.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 84:6)
Hoc commodius in contextu operis redderetur, cum praeesse universis providentiam probaremus et interesse nobis deum ;
(세네카, De Providentia, book 1 2:2)
Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 40:2)
diebus festis intercedentibus poena ex lege dilata est;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Damnatus parricidii alligans fratrem.5)
iamque et purpureus in arce regni praeesse officiis tuis solebat, mores nobilitate quod merebant:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium50)
1 in principatu Valentiniani imperatoris unus Galliarum praefuit parti, alter soliditati;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Aquilino suo salutem 2:2)
"non episcopi, sed potius abbatis complet officium et intercedere magis pro animabus apud caelestem quam pro corporibus apud terrenum iudicem potest."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 9:4)
"victores Danaum - nec enim lux crastina longe, nec quae pro timidis intercessere tenebrae semper erunt - augete animos et digna secundis pectora ferte deis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권12)

SEARCH

MENU NAVIGATION