라틴어 문장 검색

denique una sextae legionis cohors praeposita castello quattuor Pompei legiones per aliquot horas sustinuit paene omnis confixa multitudine hostilium sagittarum, quarum centum ac triginta milia intra uallum reperta sunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 3:3)
cohortes, si quae cessissent loco, decimatas hordeo pauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 24장 2:2)
ne acta senatus publicarentur, ne magistratus deposito honore statim in prouincias mitterentur, ut proconsulibus ad mulos et tabernacula, quae publice locari solebant, certa pecunia constitueretur, ut cura aerari a quaestoribus urbanis ad praetorios praetoresue transiret, ut centumuiralem hastam quam quaesturam functi consuerant cogere decemuiri cogerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 36장 1:2)
neque tamen umquam plures quam tres cohortes in urbe esse passus est easque sine castris, reliquas in hiberna et aestiua circa finitima oppida dimittere assuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 49장 1:2)
ampla et operosa praetoria grauabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 3:1)
nec defuit uir praetorius, qui se effigiem cremati euntem in caelum uidisse iuraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 4:1)
legauit populo R. quadringenties, tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 2:6)
Romae castra constituit, quibus praetorianae cohortes uagae ante id tempus et per hospitia dispersae continerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 1:3)
cum Pollentina plebs funus cuiusdam primipilaris non prius ex foro misisset quam extorta pecunia per uim heredibus ad gladiatorium munus, cohortem ab urbe et aliam a Cotti regno dissimulata itineris causa detectis repente armis concinentibusque signis per diuersas portas in oppidum immisit ac partem maiorem plebei ac decurionum in perpetua uincula coiecit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 3:1)
sic uulgo fauorabilis, ut plurimi tradant, quotiens aliquo adueniret uel sicunde discederet, prae turba occurrentium prosequentiumue nonnumquam eum discrimen uitae adisse, e Germania uero post compressam seditionem reuertenti praetorianas cohortes uniuersas prodisse obuiam, quamuis pronuntiatum esset, ut duae tantum modo exirent, populi autem Romani sexum, aetatem, ordinem omnem usque ad uicesimum lapidem effudisse se.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 4장 1:2)
quam quo magis confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus imperio fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:1)
per hunc pontem ultro citro commeauit biduo continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea corona et caetra et gladio aureaque chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum, prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in essedis cohorte amicorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 2:1)
praetorium uirum ex secessu Anticyrae, quam ualitudinis causa petierat, propagari sibi commeatum saepius desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse sanguinis missionem, cui tam diu non prodesset elleborum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 2:1)
in extructionibus praetoriorum atque uillarum omni ratione posthabita nihil tam efficere concupiscebat quam quod posse effici negaretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 37장 2:3)
nota res est, Aponio Saturnino inter subsellia dormitante, monitum a Gaio praeconem ne praetorium uirum crebro capitis motu nutantem sibi praeteriret, nec licendi finem factum, quoad tredecim gladiatores sestertium nonagies ignoranti addicerentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 38장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION