라틴어 문장 검색

ultimae enim patientiae visum est eum ferre, qui Iovem non ferret !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 131:5)
Aut loci beneficio adversus intemperiem anni tutus est aut patientia corporis sensum utriusque pervicit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 64:4)
Mille sunt alia, in quibus pertinacia impedimentum omne transcendit ostenditque nihil esse difficile cuius sibi ipsa mens patientiam indiceret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 68:1)
Nos non advocabimus patientiam, quos tantum praemium expectat, felicis animi immota tranquillitas ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 69:1)
Saepe itaque ratio patientiam suadet, ira vindictam, et qui primis defungi malis potuimus, in maiora devolvimur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 77:3)
patientiam laudaverim boum et equorum frenos sequentium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 87:3)
Cum quo, ut aiunt, cenabat in cubiculo lectae patientiae cliens, sed difficile erat illi in copulam coniecto rixam eius cum quo cohaerebat effugere;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 52:3)
nam si qua alia in Philippo virtus, fuit et contumeliarum patientia, ingens instrumentum ad tutelam regni.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 139:2)
Vinctum licet accipias et ad arbitrium tuum omni patientiae expositum ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 171:1)
tunc apparet quanta sit quantumque polleat, cum quid possit patientia ostendit.
(세네카, De Providentia, book 1 12:1)
quid illi fortuna nocuit, quod illum documentum fidei, documentum patientiae fecit ?
(세네카, De Providentia, book 1 30:2)
sed illi solacium est pro honesto dura tolerare et ad causam a patientia respicit, hunc voluptatibus marcidum et felicitate nimia laborantem magis his quae patitur vexat causa patiendi.
(세네카, De Providentia, book 1 31:3)
Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis atque aegra patientia ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:1)
An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum sit bona conscientia ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 39:1)
nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, eum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION