라틴어 문장 검색

Ita Caesar modo procedendo modo resistendo tardius itinere confecto noctis hora prima omnes suos ad unum in castra incolumes sauciis X factis reduxit.
(카이사르, 아프리카 전기 70:5)
Id quod Caesar cum aciem derectam vidisset, non habuit dubium quin mediae planitie in aequum ad dimicandum adversarii procederent.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:5)
Itaque nostri ad dimicandum procedunt, id quod adversarios existimabamus esse facturos.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:9)
Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:10)
Itaque nostri procedunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:11)
Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:2)
parati deinceps Octaviani ex portu procedebant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:6)
At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum victor recepit, quo ex portu classis Octavi ad dimicandum processerat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 47:1)
Hac nostris erat receptus, quod eo incitati studio inconsultius processerant;
(카이사르, 내란기, 1권 45:7)
Ita commeatus et qui frumenti causa processerant tuto ad se recipit et rem frumentariam expedire incipit.
(카이사르, 내란기, 1권 54:7)
Sic omnibus rebus instructa classe magna fiducia ad nostras naves procedunt, quibus praeerat D.
(카이사르, 내란기, 1권 56:6)
Media circiter nocte eis, qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias castris educere.
(카이사르, 내란기, 1권 66:1)
Quorum discessu liberam nacti milites colloquiorum facultatem vulgo procedunt, et quem quisque in castris notum aut municipem habebat conquirit atque evocat.
(카이사르, 내란기, 1권 74:1)
Tali dum pugnatur modo, lente atque paulatim proceditur, crebroque, ut sint auxilio suis, subsistunt;
(카이사르, 내란기, 1권 80:1)
Sed quantum opere processerant et castra protulerant, tanto aberant ab aqua longius, et praesenti malo aliis malis remedia dabantur.
(카이사르, 내란기, 1권 81:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION