라틴어 문장 검색

" Non sum Uni angulo natus, patria mea totus hic mundus est."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 4:5)
Subsilire in caelum ex angulo licet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 11:8)
Sine eum tristem appellent et inimicum processibus suis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 3:8)
Praeterea, cum sapienti rem publicam ipso dignam dedimus, id est mundum, non est extra rem publicam, etiam si recesserit, immo fortasse relicto uno angulo in maiora atque ampliora transit et caelo inpositus intellegit, cum sellam aut tribunal ascenderet, quam humili loco sederit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 68 2:2)
Non tamen minor est, si ex altiore fastigio in privatum, ex regio in humile subducitur, ex publico et spatioso iure in angustias domus vel anguli coit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 28:2)
In hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 5:1)
Quid illum in Africam, quid in septentrionem, quid in Mithridaten et Armeniam et omnis Asiae angulos traxit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 65:2)
Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes, quarum in processu subtilitas crevit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 14:1)
Cessat omne studium et liberalia professi sine ulla frequentia desertis angulis praesident.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 23:5)
Navigationes longas et pererratis litoribus alienis seros in patriam reditus proponimus, militiam et castrensium laborum tarda manipretia, procurationes officiorumque per officia processus, cum interim ad latus mors est, quae quoniam numquam cogitatur nisi aliena, subinde nobis ingeruntur mortalitatis exempla non diutius quam dum miramur haesura.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 6:1)
Queruntur et de consiliis et de processibus suis maluntque semper quae reliquerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 17:9)
Quaedam processu priorem exuunt formam et in novam transeunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 17:1)
Ille modo ignobilis anguli non sine controversia dominus tacto fine terrarum per suum rediturus orbem tristis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 8:3)
videbis araneorum pares telas, par in favis angulorum omnium foramen.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 23:3)
abripite, famuli, monstrum et avectam procul ultra Mycenas ultimo in regni angulo vincite saeptam nocte tenebrosi specus, ut inquietam virginem carcer domet.
(세네카, 아가멤논 18:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION