라틴어 문장 검색

id ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium transfugis documentum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 571:2)
Arpi sine clade ullius praeterquam unius veteris proditoris, novi perfugae, restituti ad Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 601:1)
sine, quaeso, priusquam de condicione nostra queror, noxam cuius arguimur nos purgare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 74:1)
ceteri proditores ea quae composita erant expectabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 127:2)
nam et Romana erat, a proditoribus ad hoc ipsum praeparata, et inscienter a Graeco inflata quis aut quibus signum daret incertum efficiebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 141:2)
ibi proditores conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepissent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri viderunt, conclamant instare Poenum, permixtosque et hostis urbem invasuros, ni propere portas claudant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 230:1)
Lucanum proditorem ac transfugam omnes peterent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 256:1)
id unum ex iis qui sibi rem aperuisset arguere sese paratam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 171:1)
haec taliaque arguentem et querentem castigabant patres, et M. Furium memorantes revocatum de exsilio patriam pulsam sede sua restituisse - ut parentium saevitiam, sic patriae patiendo ac ferendo leniendam esse - adnisi omnes cum C. Claudio M. Livium consulem fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 516:1)
profecti ab Regio, scalas ad editam altitudinem arcis fabricatas portantes, media ferme nocte ex eo loco unde convenerat signum dedere proditoribus arcis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 92:1)
ante omnes Q. Fabius natum eum ad conrumpendam disciplinam militarem arguere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 269:2)
M. Valerius Laevinus, qui bis consul fuerat, speculatores, non legatos venisse arguebat, iubendosque Italia excedere et custodes cum iis usque ad naves mittendos, Scipionique scribendum ne bellum remitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 302:1)
nec inquisitio erat facilis, adversantibus paci qui arguerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 501:2)
de Argis quoque disceptatio ab Attalo rege est mota, cum fraude Philoclis proditam urbem vi ab eo teneri argueret, ille ab ipsis Argivis se defenderet accitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 504:1)
tandem pervicerunt ut legati Carthaginem mitterentur, qui ad senatum eorum arguerent Hannibalem cum Antiocho rege consilia belli faciendi inire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 564:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION