라틴어 문장 검색

Post haec Baldewinus et Boemundus in omni hilaritate et mutua gratia cum duce laetati, illic in regione Jordanis, dato cum lacrymis osculo, ad invicem dissociati sunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 16:4)
Dehinc mense Februario mediante, cives Assur, dum secure de die in diem in omnibus negotiis studerent et pacifice ad excolendas vineas et agros procederent, quidam Sarracenus ex civibus urbis Assur, ut gratiam inveniret in oculis ducis, omnia propalavit, quam securi et nullius mortis respectum habentes, ab urbe cives exirent ad omnia quae eis erant necessaria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:1)
Dux autem, Sarraceno audito, benigne illi in omnibus aurem adhibuit, et curam ejus egit ut sic magis viro blandiretur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:2)
Eadem itaque die illucescente, Godefridus dux quadraginta milites armatos juxta Rames in insidiis constituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:4)
Audito tandem in Jerusalem adventu illorum, surrexerunt clam duce decem milites Christianorum, et in termino Rametis constiterunt ad explorandam rei veritatem, utrum milites Babyloniae adfuissent in auxilium urbis Assur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:6)
- Apud Assur iterum Babylonici a ducis militibus detruncantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 21:2)
Comperta hac victoria, et tam laudabili audacia decem equitum, dux et universi sui laetati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:1)
Manserunt itaque hi milites Christiani ducis juxta Rames in insidiis duobus diebus donec cives Assur tertia die egressi fiducia suorum militum per agros cum gregibus suis, ignari totius infestationis, vagari secure coeperunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:3)
Dux denique Godefridus de prospero eventu suorum non ad modicum laetatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 22:10)
Sic tandem civitas Assur taedio affecta, nec regis [0575A] sui auxilio videns se posse resistere, pacem composuit, claves portarum et turrium duci obtulit, facta ei tributaria.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:1)
Cujus tributa Roberto, militi praeclaro de Apulia, pro conventione solidorum a duce concessa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:2)
Post haec dux volens adhuc amplius urgere et subjugare civitatem Ascalonem, et caeteras urbes sub regno Babyloniae deprimere et debellare Joppen, quae vulgariter Japhet dicitur, antiquo ex termino dirutam reaedificari murisque muniri constituit, quatenus illic portus navium fieret, et ab hac caeteris gentilium civitatibus locus esset resistendi ac nocendi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:3)
- Principes circumjacentium civitatum munerarios se duci sponte offerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 25:2)
Quid adversus hoc facerent, gentiles nihil melius senserunt in omni consilio, nisi ut legatio ab Ascalone, Caesarea et Ptolemaide vel Accaron ad salutandum ducem maturaretur ex parte ammiraldorum praedictarum urbium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:2)
Nec mora, legatio ad aures ducis et omnium primatum suorum Jerusalem [0575C] in hunc modum delata est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION