라틴어 문장 검색

In longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familiae, cum omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub vilicis servis habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime, sicut vineas aut arbustum, colonus evertere potest et maxime vexant servi, qui boves elocant eosdemque et cetera pecora male pascunt nec industrie terram vertunt longeque plus imputant seminis iacti, quam quod severint, sed nec quod terrae mandaverunt sic adiuvant, ut recte proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram cotidie minuunt vel fraude vel neglegentia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 7장 6:1)
Proxima est cura de servis, cui quemque officio praeponere conveniat quosque et qualibus operibus destinare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 1:1)
Igitur praemoneo ne vilicum ex eo genere servorum, qui corpore placuerunt, instituamus, ne ex eo quidem ordine, qui urbanas ac delicatas artes exercuerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 1:2)
quas cum in agri culturam transtulit, non tantum in ipso servo quantum in universa re detrimenti dominus capit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 2:2)
quia plus in operis servorum quam in pretio rerum eius modi consumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 8:2)
In ceteris servis haec fere praecepta servanda sunt, quae me custodisse non paenitet, ut rusticos, qui modo non incommode se gessissent, saepius quam urbanos familiarius adloquerer, et cum hac comitate domini levari perpetuum laborem eorum intel- legerem, nonnumquam etiam iocarer et plus ipsis iocari permitterem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 15:1)
tantoque curiosior inquisitio patris familiae debet esse pro tali genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut vilicis, ut operum magistris, ut ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque avaritia laesi magis timendi sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 17:1)
nec erit ulla eius aetas annis ita confecta, ut spernatur a servis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 8장 20:5)
Sed nimirum, dum quae maxime providenda sunt agricolae futuro praecipimus, de salubritate, de via, de vicino, de aqua, situ villae, fundi modo, colonorum et servorum generibus, officiorum operumque distributione tempestive per haec ad ipsum iam terrae cultum pervenimus, de quo pluribus libro insequente mox disseremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 9:1)
Postremo promptis iam et aliis seditionis ministris velut contionabundus interrogabat cur paucis centurionibus paucioribus tribunis in modum servorum oboedirent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장1)
ex quo a divo Augusto civitate donatus sum, amicos inimicosque ex vestris utilitatibus delegi, neque odio patriae (quippe proditores etiam iis quos anteponunt invisi sunt), verum quia Romanis Germanisque idem conducere et pacem quam bellum probabam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장3)
ne propinquorum et adfinium, denique gentis suae desertor et proditor quam imperator esse mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장4)
iamque Ostiam invectum multitudo ingens, iam in urbe clandestini coetus celebrabant, cum Tiberium anceps cura distrahere, vine militum servum suum coerceret an inanem credulitatem tempore ipso vanescere sineret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 40장2)
ac mox per dona et legationes petivisse foedus, proditorem patriae, satellitem Caesaris, haud minus infensis animis exturbandum quam Varum Quintilium interfecerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 45장7)
nec quicquam grave ac serium ex eo metuas qui suorum ipse flagitiorum proditor non virorum animis sed muliercularum adrepit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION