라틴어 문장 검색

missus ab argis profectus, ut missus in imperium magnum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7791)
unde quidam dicunt quod ad eam petendam Menelaus ad Aegyptum profectus sit post bella Troiana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2628)
sane bona usus est oeconomia, ut diceret instinctu numinis profectum esse Aenean ad civitatis excidium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5543)
ad quem accipiendum profectus, ab Arrio centurione, qui eum tenebat, paene est interemptus, nisi se prae- cipitasset in Mincium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 129)
divisos quia olim iuncta fuit orbi terrarum Britannia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 662)
profectus itaque cum tardaret, Phyllis et amoris impa- tientia et doloris impulsu, quod se spretam esse credebat, laqueo vitam finivit et conversa est in arborem amygdalum sine foliis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 104)
iurgia codri Codrus dux Atheniensium fuit, qui, orto bello inter La- conas et Athenienses cum respondisset oraculum, illos posse vin- cere, quorum dux perisset, et hostes scientes a Codro abstinerent, ha- bitu humili profectus est ad hostium vicina tentoria et illic iurgio eos in suam caedem instigavit et a nullo cognitus fecit locum oraculo:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 117)
nam per synaeresin dictum est, sicut supra "furtumque Promethei" pro 'Promethei+'. Tereus autem rex Thracum fuit, qui cum Atheniensibus tulisset auxilium ac Pan- dionis, Athenarum regis, filiam, Procnen nomine, duxisset uxorem et post aliquantum tempus ab ea rogaretur, ut sibi Philomelam sororem suam videndam accersiret, profectus Athenas dum adducit puellam, eam vitiavit in itinere et ei linguam, ne facinus indicaret, abscidit, inclusamque in stabulis reliquit, ementitus coniugi eam per- isse naufragio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 782)
sed cum inde aegre Liber profectus esset, cogente amoris inpatientia denuo ad hospites redit, causam praetendens dedicandi fani, quod ei rex voverat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 2920)
thyle insula est Oceani inter septemtrionalem et occidentalem plagam, ultra Britanniam, Hiberniam, Orcadas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 302)
posse autem hoc fieri in aliqua parte mundi, ut paene sibi totum vindicet nox, probat Britannia, quae lucis dives, vix quoddam spatium noctibus cedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2475)
Iason Col- chos profectus ad tollendum vellus aurem, quod dicaverat Marti Phryxus, Medeae auxilio et pervigilem draconem occidit et eius dentes sevit, iunctis tauris ignem efflantibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1403)
et profectus C. Iulius Caesar ductis bracchiis exclusit partem maris, quae antea infesta esse con- sueverat, reliquitque breve spatium per Avernum, qua et piscium copia posset intrare et fluctus non essent molesti:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1613)
Horatius "scri- beris Vario fortis" pro 'a Vario'. Hylas autem socius Herculis fuit, qui aquatum profectus, raptus est a nymphis in Mysia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 62)
'utroque' autem 'ab litore', id est Oceani orien- talis et occidentalis, ut sit de Aegypto (et) Cantabris, vel de India et Britannia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 326)

SEARCH

MENU NAVIGATION