라틴어 문장 검색

At vero ubi deferbuerint diluvia passionum, et auditi verbi compertaeque doctrinae plurimi studuerint esse consortes, jam non unius patrimonium, sed commune bonum esse incipit disciplina virtutis, et tamquam sapientiae poculum hauritur a plurimis qui ante sitientes bibere noluerunt, sicut nunc fervent diluvia in pectoribus Judaeorum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:14)
Ita fonte sapientiae certatim repleri desiderant, quem ante fugere gestiebant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:20)
Anima autem voluptuariis, hoc est sapientiae fructibus alitur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:9)
Ita nihil vacuum sapientiae esse patitur, quod insipientia possit invadere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:3)
Deinde quia non omne hominum genus sapientiae et continentiae amore ducitur, ut continentiam sequi possit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:8)
Ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt ad corruptelam ipso usu, secundum praecepta et doctrinas hominum quae sunt rationem quidem habentia sapientiae, in observatione religionis et humilitate cordis, non in indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis (Coloss.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:16)
Omnia in sapientia fecisti (Ps. CIII, 24).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 7:8)
Nudum enim Noe se non sentiebat qui amictu erat indutus sapientiae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:3)
Et redopertus amictu sapientiae ac justitiae, mandatorum coelestium praevaricatione nudatus, nudum se vidit, et foliis operiendum putavit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:5)
Quomodo enim videbat, qui in eo putabat ebrietatis errorem, ubi erat perfectus sapientiae caeterarumque virtutum vapor?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:14)
tamen plerisque nocuerunt, qui ea non cum sapientia et justitia possederunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 4:8)
Formarum autem innumeras notas, hieroglyphicas appellatas, quas ei undique videmus incisas, initialis sapientiae vetus insignivit auctoritas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 8:1)
Frugibus enim nondum etiam maturis, miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum compellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem, et specie sapientiae stolidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 3:2)
Haec cum in comitatu Constantii subinde noscerentur - erat enim necesse, tamquam apparitorem, Caesarem super omnibus gestis ad Augusti referre scientiam - omnes qui plus poterant in palatio, adulandi professores iam docti, recte consulta prospereque completa vertebant in deridiculum, talia sine modo strepentes insulse:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 11장 1:1)
Conversus post haec princeps ad palatinos, omnes omnino qui sunt quique esse possunt removit non ut philosophus veritatis indagandae professor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION