라틴어 문장 검색

Consules, quod ante id tempus accidit nunquam, ex urbe proficiscuntur, lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla.
(카이사르, 내란기, 1권 6:21)
a quibus deductum ac depravatum Pompeium queritur invidia atque obtrectatione laudis suae, cuius ipse honori et dignitati semper faverit adiutorque fuerit.
(카이사르, 내란기, 1권 7:3)
Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis, qui ad eum profugerant, convenit;
(카이사르, 내란기, 1권 8:1)
Proficiscatur Pompeius in suas provincias, ipsi exercitus dimittant, discedant in Italia omnes ab armis, metus e civitate tollatur, libera comitia atque omnis res publica senatui populoque Romano permittatur.
(카이사르, 내란기, 1권 9:9)
Capuae primum se confirmant et colligunt delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt;
(카이사르, 내란기, 1권 14:7)
Cum his duabus Asculum Picenum proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 1권 15:7)
Attius ad Antonium deductus petit ut ad Caesarem mitteretur.
(카이사르, 내란기, 1권 18:7)
sese rem in summum periculum deducturum non esse, neque suo consilio aut voluntate Domitium se in oppidum Corfinium contulisse;
(카이사르, 내란기, 1권 19:5)
Facta potestate ex oppido mittitur, neque ab eo prius Domitiani milites discedunt, quam in conspectum Caesaris deducatur.
(카이사르, 내란기, 1권 22:3)
Pompeius his rebus cognitis, quae erant ad Corfinium gestae, Luceria proficiscitur Canusium atque inde Brundisium.
(카이사르, 내란기, 1권 24:1)
Reperit consules Dyrrachium profectos cum magna parte exercitus, Pompeium remanere Brundisii cum cohortibus viginti;
(카이사르, 내란기, 1권 25:3)
Libo a colloquio Canini digressus ad Pompeium proficiscitur.
(카이사르, 내란기, 1권 26:11)
Itaque in praesentia Pompei sequendi rationem omittit, in Hispaniam proficisci constituit:
(카이사르, 내란기, 1권 30:1)
duumviris municipiorum omnium imperat, ut naves conquirant Brundisiumque deducendas curent.
(카이사르, 내란기, 1권 30:2)
His rebus confectis Caesar, ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit;
(카이사르, 내란기, 1권 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION