라틴어 문장 검색

"uxorem ducis:"
(아풀레이우스, 변명 101:17)
quod si quis uidebatur paulo largius in arte promouisse, ei quoque tamen mos fuit una tibia uelut una tuba personare.
(아풀레이우스, 플로리다 3:6)
sed cum primis Alexandri illud praeclarum, quod imaginem suam, quo certior posteris proderetur, noluit a multis artificibus uulgo contaminari, sed edixit uniuerso orbi suo, ne quis effigiem regis temere adsimularet aere, colore, caelamine, quin saepe scripsit, solus eam Polycletus aere duceret, solus Apelles coloribus deliniaret, solus Pyrgoteles caelamine excuderet;
(아풀레이우스, 플로리다 7:2)
proinde duceret, quo liberet.
(아풀레이우스, 플로리다 14:11)
duxit Cynicus in porticum;
(아풀레이우스, 플로리다 14:12)
iam dicacitas tinnula,cum ille imo de pectore cruciabilem suspiritum ducens, dextra saeviente frontem replaudens,
(아풀레이우스, 변신, 1권 7:11)
"Sic illos capillos in mutuos nexus obditos atque nodatos cum multis odoribus dat vivis carbonibus adolendos tunc protinus inexpugnabili magicae disciplinae potestate et caeca numinum coactorum violentia ilia corpora, quorum fumabant stridentes capilli, spiritum mutuantur humanum et sentiunt et audiunt et ambulant, et qua nidor suarum ducebat exuviarum veniunt et pro illo iuvene Boeotio aditum gestientes fores insiliunt;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:28)
Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percita Fotis ac satis trepida me accurrit indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret nocte proxima in avem sese plumaturam atque ad suum cupitum sic devolaturam;
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:1)
tunc opulentiae nimiae nimio ad extremas incitas deducti, nos duos asinos et equum meum productos e stabulo quantum potest gravioribus sarcinis onerant et domo iam vacua minantes baculis exigunt, unoque de sociis ad speculi landum, qui de facinoris inquisitione nuntiaret, relicto, nos crebra fundentes per avia montium ducunt concitos.
(아풀레이우스, 변신, 3권 25:6)
Nec iuxta quicquam quam parva casula cannulis temere contecta, quo speculatores e numero latronum, ut postea comperi, sorte ducti noctibus excubabant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:9)
Tunc sorte ducti ministerium faciunt:
(아풀레이우스, 변신, 4권 8:3)
Et ecce nocte promota latrones expergiti castra commovent instructique varie, partim gladiis armati, partimin Lemures reformati, concito se gradu proripiunt.
(아풀레이우스, 변신, 4권 11:4)
"Ducite me, et cui sors addixit scopulo sistite:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:56)
"equum namque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum."
(아풀레이우스, 변신, 7권 1:9)
"Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset, nocte promota tabernulam quandam litori navique proximam, quam vitatis maris fluctibus incubabant, invadimus et diripimus omnia, nec tamen periculo levi temptati discessimus."
(아풀레이우스, 변신, 7권 5:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION