라틴어 문장 검색

quid cuique mortalium fortuna datum velit, meo ore pronuntiat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 3:4)
Uter autem praeceptor liberali- bus studiis dignior, qui excarnificabit discipulos, si memoria illis non constiterit aut si parum agilis in legendo oculus haeserit, an qui monitionibus et verecundia emendare ac docere malit ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 100:2)
idem in iis, quorum animus adfectus est, facere debebit is, cui tradita salus omnium est, non cito spem proicere nec mortifera signa pronuntiare ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 105:2)
aut ut eum, quem punit, emendet, aut ut poena eius ceteros meliores reddat, aut ut sublatis malis securiores ceteri vivant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:2)
Ipsos facilius emendabis minore poena ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 131:3)
Etiam ad calamitosos pro portione improbandosque et emendandos bonitatem suam permittet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:2)
Clementia hoc primum praestat, ut, quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse pronuntiet ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 32:8)
Nam multa providit, quibus hanc emendaret iniuriam, multa etiamnunc dabit, quibus redimat ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 110:3)
tu, Marcia, cum videres senilem in iuvene prudentiam, victorem omnium voluptatium animum, emendatum, carentem vitio, divitias sine avaritia, honores sine ambitione, voluptates sine luxuria adpetentem, diu tibi putabas illum sospitem posse contingere ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 140:2)
Hos enim Stoici nostri sapientes pronuntiaverunt, invictos laboribus et contemptores voluptatis et victores omnium terrorum.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 6:4)
Non enim se ulciscitur, sed illos emendat.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 64:5)
obiurgatio te primum secreta deinde publicata emendare temptabit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:2)
Hoc non frendens nec caput quassans nec quicquam indecorum iudici faciens, cuius tum maxime placidus esse debet et in statu vultus, cum magna pronuntiat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 116:2)
Hoc semper in omni animadversione servabit, ut sciat alteram adhiberi, ut emendet malos, alteram, ut tollat ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 121:1)
sanabilibus aegrotamus malis ipsaque nos in rectum genitos natura, si emendari velimus, iuvat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 71:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION