라틴어 문장 검색

Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
in quibus verbis id etiam notandum, quod ab eo quod est is non eum casu accusativo sed im dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 19:5)
Acta igitur obsecratio est pueris ingenuis itemque libertinis sed et virginibus patrimis matrimisque pronuntiantibus carmen:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 14:1)
Pronuntiavit Nigidius Apollinem Ianum esse Dianamque Ianam, adposita d littera quae saepe i litterae causa decoris adponitur, reditur redhibetur redintegratur et similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 8:1)
Nam ideo novos dies circa finem cuiusque mensis inseruit, ubi finem omnium quae in mense erant repperit feriarum, adiectosque omnes a se dies fastos notavit, ut maiorem daret ac­tionibus libertatem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 12:1)
Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato idem pontifex calata, id est vocata, in Capitolium plebe iuxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima est, quot numero dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 10:1)
Unde et Maro omnium disciplinarum peritus, sciens lavari ovem aut lanae purgandae aut scabiei curandae gratia, pronuntiavit tunc ovem per ferias licere mersari, si hoc remedii causa fieret:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:1)
Vitabant veteres ad viros vocandos etiam dies qui essent notati rebus adversis:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 19:1)
Ad rem sane militarem nihil attinere notat Varro, utrum fastus vel nefastus dies sit, sed ad solas hoc actiones respicere privatas.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 27:1)
Cornelius etiam Labeo primo Fastorum libro nundinis ferias esse pronuntiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 29:3)
Cleanthes Lycium Apollinem appellatum notat, quod, veluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque humorem eripit radiis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 36:3)
Solem Liberum esse manifeste pronuntiat Orpheus hoc versu:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 18:1)
In summa pronuntiandum est effectum solis, de quo fervor animorum, de quo calor sanguinis excitatur, Martem vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:4)
Accipe nunc quod de sole vel Sarapi pronuntietur oraculo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 16:1)
audi, quid de operis sui multiplici doctrina ipse pronuntiet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIV. 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION