라틴어 문장 검색

Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장20)
Non desperans memetipsum, sed spem multam habens effugiendi infirmitatem,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장22)
Cum autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidem prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장28)
Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes fore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장14)
Maccabaeus autem sine intermissione confidebat cum omni spe auxilium se consequi a Domino;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장7)
Paulinum consularem uirum, cuius opes Palatinae canes iam spe atque ambitione deuorassent, ab ipsis hiantium faucibus traxi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 2:5)
Spemque fugato
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XIII 27:1)
uera, inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:2)
nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:15)
Maeror aut captus fatigat aut spes lubrica torquet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 8:1)
Quorum magna spes et excelsa facinorum machina repentino atque insperato saepe fine destruitur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:11)
Hic igitur quicquid citra spem uideas geri rebus quidem rectus ordo est, opinioni uero tuae peruersa confusio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:3)
Nec frustra sunt in deo positae spes preces que, quae cum rectae sunt inefficaces esse non possunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:23)
Auersamini igitur uitia, colite uirtutes, ad rectas spes animum subleuate, humiles preces in excelsa porrigite.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:24)
Tamen non deterrebatur animoque et spe confidebat.
(카이사르, 아프리카 전기 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION