라틴어 문장 검색

Neptis haec Arriae illius, quae marito et solacium mortis et exemplum fuit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 1:3)
Aegrotabat Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et filius, uterque mortifere, ut videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:1)
Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:3)
Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:9)
Ubi enim aut iucundius morarentur quam in patria aut pudicius continerentur quam sub oculis parentum aut minore sumptu quam domi?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 4:3)
Nam castum esse decet pium poetam ipsum, versiculos nihil necesse est, qui tunc denique habent salem et leporem si sunt molliculi et parum pudici.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 5:2)
Angor infantium sorte, quae sunt parentibus statim et dum nascuntur orbatae, angor optimorum maritorum, angor etiam meo nomine.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 2:3)
'Ex hoc' inquit 'aliquando municeps nostra cum marito se praecipitavit.'
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 2:2)
nam se cum marito ligavit abiecitque in lacum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 4:2)
Nupta haec tribuno militum honores petituro, et suam et mariti dignitatem centurionis amore maculaverat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 4:2)
sed maritum non sine aliqua reprehensione patientiae amor uxoris retardabat, quam quidem etiam post delatum adulterium domi habuerat quasi contentus aemulum removisse.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 5:3)
Quamvis et ipse sis continentissimus, et filiam tuam ita institueris ut decebat tuam filiam, Tutili neptem, cum tamen sit nuptura honestissimo viro Nonio Celeri, cui ratio civilium officiorum necessitatem quandam nitoris imponit, debet secundum condicionem mariti veste comitatu, quibus non quidem augetur dignitas, ornatur tamen et instruitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 32 1:1)
Sunt mihi et cum marito eius Minicio Iusto, optimo viro, vetera iura;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 11 4:1)
Animus tantum et spiritus viget Helvidio marito, Thrasea patre dignissimus;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 3:3)
Ac primum conspicuus forma omnes sermones malignorum et puer et iuvenis evasit, intra quartum et vicensimum annum maritus, et si deus adnuisset pater.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION