라틴어 문장 검색

at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:1)
Galba praetore contra interpositam, ut existimabatur, fidem interfectis L. Libone tribuno plebis populum incitante et rogationem in Galbam privilegi similem ferente, summa senectute, ut ante dixi, M. Cato legem suadens in Galbam multa dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 23장 1:3)
homo non liberalitate, ut alii, sed ipsa tristitia et severitate popularis, cuius quidem legi tabellariae M. Antius Briso tribunus plebis diu restitit, M. Lepido consule adiuvante;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장 3:2)
L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit - ipse etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:3)
M. Drusus C. F., qui in tribunatu C. Gracchum conlegam iterum tribunum fregit, vir et oratione gravis et auctoritate, eique proxime adiunctus C. Drusus frater fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 28장 4:1)
sed ita tacitus tribunatus ut, nisi in eo magistratu cenavisset apud praeconem Granium idque nobis bis narravisset Lucilius, tribunum plebis nesciremus fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 3:6)
Omnibus quidem aliis, inquam, in magistratibus, sed tribunus anno post fuit eoque in Rostris sedente suasit Serviliam legem Crassus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 4:3)
nec sane plus frater eius M. Vergilius, qui tribunus plebis L. Sullae imperatori diem dixit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 3:3)
is cum tribunus plebis Curionem et Octavium consules produxisset Curioque multa dixisset sedente Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:1)
Is praetor eodem die quo Saturninus tribunus plebis Mario et Flacco .consulibus publice est interfectus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 4:6)
qui quamdiu auctoritati meae paruit, talis tribunus plebis fuit ut nemo contra civium perditorum popularem turbulentamque dementiam a senatu et a bonorum causa steterit constantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:2)
Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius legatus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 1:1)
Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 89장 2:2)
Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 92장 2:2)
num unum diem postea L. Saturninum tribunum pl. et C. Servilium praetorem mors ac rei publicae poena remorata est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION