라틴어 문장 검색

Ac primum de suci qualitate videamus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 9:2)
Nec enim ambigit cuius cibi qualitate possessus sit, cum unum sumpserit, et ita fit ut noxa, cuius causa deprehensa sit, facile vitetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 10:2)
Qui autem multiplici cibo alitur diversas patitur qualitates ex diversitate sucorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 11:1)
Si quis autem (quia nihil inpatientius inperitia) rationes has dedignetur audire, aestimans non impediri digestionem nisi sola ciborum multitudine, nec velit de qualitate tractare:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 30:1)
Ideo vobis commento tali non qualitas sed modus quaeritur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 12:4)
Illi soli non adsentior quod sucos varios de ciborum varietate confectos dicis contrarios esse corporibus, cum corpora ipsa de contrariis qualitatibus fabricata sint.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 16:2)
Cibus vero simplex cui adest sucum de se unius qualitatis emittit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 17:2)
Dic, quaeso, unde tres aliae qualitates corporis nutrientur?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 17:4)
Rursus ad ea quae iam dixi revolvor, cruditates de modo non de qualitate provenire.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:1)
et ideo ipsi etiam naturales meatus in membris durioribus obserantur, et hausto vino exhalatio nulla contingit, sed totum ad ipsam sedem mentis ascendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 20:2)
Humor naturalis in corpore, quando aetas transit pueritiam, fit durior et acuitur in pilos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 3:1)
nonne videmus mulieres, quando nimium frigus est, mediocri veste contentas nec ita operimentis plurimis involutas, ut viri solent, scilicet naturali calore contra frigus quod aer ingerit repugnante?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 7:2)
Leve autem est mulierum corpus quasi naturali frigore densetum:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 8:6)
Addo aliud, naturali ratione ebrietati dulcedinem repugnare, adeo ut medici eos qui usque ad periculum distenduntur vino plurimo cogant vomere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 17:1)
delapsum vero relinquit sine dubio in homine ambas qualitates naturae suae, quarum altera in flatu altera in aquae substantia est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION