라틴어 문장 검색

Ad hoc periculum antequam hostis implacabilis incrementis virium adulescerent, abolendum cum comitatensis auxilio militis pauci Theodosius magister equitum mittitur, cuius virtutes (ut impetrabilis) ea tempestate prae ceteris enitebant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 4:1)
Efficacia pari Valentinum quoque, Pannonium exsulem, per has provincias molientem otium turbare commune, antequam negotium effervescat, oppressit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 10:1)
erat spectare cum gemitu facta dictu visuque praedira, attonitas metu feminas flagris concrepantibus agitari, fetibus gravidas adhuc immaturis, antequam prodirent in lucem, impia tolerantibus multa, alios matribus parvulos, et puberum audire lamenta, puellarumque nobilium, quarum stringebat fera captivitas manus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 7:1)
Enim pater eius Orestes Pannonius, qui eo tempore quando Attila ad Italiam venit se illi iunxit et eius notarius factus fuerat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 8장 2:2)
At ubi cognita morte eius antequam legatio reverteretur, ut ingressus est Ravennam, et occidit Odoacrem, Gothi sibi confirmaverunt Theodericum regem, non exspectantes iussionem novi principis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 1:2)
Ergo antequam exhalaret, nepotem suum Athalaricum in regnum constituit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 16장 3:1)
Igitur antequam haec rebellatio facto fuisset, tanta quidem nivem Italia cecidit, ut per centum dies in planis locis teneret;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 138)
Quando Carlomannus et Pippinus maiores domus duxerunt exercitum contra Hunaldum ducem Aquitaniorum et ceperunt castrum, quod vocatur Luccas;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 742 2:2)
et homines suos, quando iurabant, iubebat, ut aliter in mente retinerent et sub dolo iurarent;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:5)
et quid magis, confessus est se dixisse, etiamsi decem filios haberet, omnes voluisset perdere, antequam placita sic manerent vel stabile permitteret, sicut iuratum habuit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 788 99:6)
fuit luna XVIIma, quando stella Iovis quasi per eam transire visa est, et III. Id. Febr.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:7)
Sed quando primum intravit vel exivit, nubibus impedientibus minime adnotare potuimus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 177:14)
Sed antequam illuc veniret, id est cum adhuc domi esset, adlatum est ei, quosdam de primoribus Romanorum ad interficiendum Leonem papam in ipsa urbe Roma conspirasse ac deinde, cum huius causae indicium ad pontificem esset delatum, omnes illius factionis auctores ipsius iussu fuisse trucidatos.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 815 230:1)
Sed antequam illi fuissent profecti, venerunt legati *Paschalis pontificis, Iohannes episcopus Silvae-candidae et Benedictus archidiaconus sanctae sedis apostolicae, rogantes imperatorem, ut illam infamiam a pontifice auferret, qua ille in memoratorum hominum necem consensisse credebatur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 823 290:4)
et antequam civibus eius obitus nuntiaretur, a Nortmannis deforis praedicatur episcopum esse mortuum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 29:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION