라틴어 문장 검색

quamquam, si magnitudine classis aestimares, et bini consules cum binis exercitibus ante traiecerant et prope totidem rostratae in illis classibus fuerant quot onerariis Scipio tum traiciebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 361:1)
postero die quingenti equites, speculatum ad mare turbandosque egredientes ex navibus missi, in stationes Romanorum inciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 393:1)
cum iis, praemisso nuntio ad paternos suosque amicos, cum ad fines regni pervenisset, quingenti ferme Numidae ad eum convenerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 412:1)
inde prope ut iam debellato, nec praeda modo pecorum hominumque captorum missa ad regem, sed copiis etiam, ut aliquanto maioribus quam pro reliquiis , remissis, cum quingentis haud amplius peditibus ducentisque equitibus degressum iugis Masinissam persecutus in valle arta faucibus utrimque obsessis inclusit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 439:1)
et Italiae ora, quia incertum erat quo missuri classem Carthaginienses forent - videbantur autem quidquid nudatum praesidiis esset petituri - M. Marcio, praetori prioris anni, cum totidem navibus tuenda data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 18:1)
duces tamen ambo et ex tot milibus armatorum duo milia peditum et quingenti equites semermes, magna pars saucii adflatique incendio effugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 69:1)
naves longas praeter viginti omnes tradant, tritici quingenta, hordei trecenta milia modium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 219:1)
M. Pomponius viginti navibus reliquis mille et quingentos milites Romam deportaret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 354:1)
victores ad mille et quingenti cecidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 469:3)
exitu quoque fugae intercluso ab omni parte circumdatis equitibus quindecim milia hominum caesa, mille et ducenti vivi capti, et equi Numidici mille et quingenti, signa militaria duo et septuaginta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 486:2)
quingentas fuisse omnis generis quae remis agerentur quidam tradunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 587:2)
itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adversus Gallos Cremonam etiam tum obsidentes profectus, castra mille quingentorum passuum intervallo ab hoste posuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 216:1)
ab Romanis autem - aberat acies eorum paulo plus quingentos passus - velites et equitum duae ferme alae emissae, ut numero quoque eques pedesque hostem aequarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 396:1)
Scopas, princeps gentis, ab Alexandrea magno cum pondere auri ab rege Ptolomaeo missus, sex milia peditum et quingentos equites mercede conductos Aegyptum vexit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 495:1)
triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta viginti milia aeris, argenti centum milia quingentos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 565:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION