라틴어 문장 검색

et cum institissent fugientibus victores, ad duodecim milia hostium sunt caesa, capti quingenti quadraginta, omnes ferme equites, et signa militaria capta centum triginta quattuor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 10:2)
postero die et ipse trans fluvium quingentos ferme passus ab hoste posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 27:1)
alteri consuli duae legiones decretae quas L. Cornelius consul superioris anni habuisset, et socium ac Latini nominis ex eodem exercitu quindecim milia et equites quingenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 220:1)
Atilio in Bruttios duae legiones decretae quae priore anno urbanae fuissent, et ut sociis eodem milia peditum quindecim imperarentur et quingenti equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 226:2)
primo equites eorum pauci cum praefectis, deinde universus senatus, postremo in quibus aut fortuna aliqua aut dignitas erat, ad mille quingenti ad consules transfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 246:2)
interim, dum novi magistratus sortirentur provincias, M. Baebius a Brundisio cum omnibus copiis transire in Epirum est iussus et circa Apolloniam copias continere, et M. Fulvio praetori urbano negotium datum est ut quinqueremes novas quinquaginta faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 270:1)
hostes quingentos passus aberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 323:1)
placuit quingentos milites praesidii causa relinqui Chalcide ab Eumene rege, ipsum Athenas ire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 466:1)
Boi quieverunt, atque etiam senatus eorum cum liberis et praefecti cum equitatu - summa omnium mille et quingenti - consuli dediderunt se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 476:1)
decem milia peditum fuere et quingenti equites, sex elephanti, vix ad Graeciam nudam occupandam satis copiarum, nedum ad sustinendum Romanum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 514:1)
Achaei quingenti et ab Eumene rege modicum auxilium missum duce Xenoclide Chalcidensi nondum obsessis itineribus tuto transgressi Euripum Chalcidem pervenerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 592:1)
Romani milites, quingenti ferme et ipsi, cum iam Menippus castra ante Salganea ad Hermaeum, qua transitus ex Boeotia in Euboeam insulam est, haberet, venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 593:1)
repente Menippus palatos passim adgressus cecidit, ad quinquaginta vivos cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 600:1)
Carthaginienses tritici modium D milia, hordei quingenta ad exercitum, dimidium eius Romam apportaturos polliciti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 46:2)
eodem tempore quingentos armatos duce Hippolocho Pheras in praesidium miserunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 102:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION