라틴어 문장 검색

Egemus collocutione quae nos omnes in unum congreget, quia provocatio ambitalis quam vivimus eiusque humanae radices ad nos spectant nosque omnes contingunt.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 20:2)
Deinde ad radices pervenire conabimur hodiernae condicionis, ut non solum signa colligamus sed etiam gravissimas causas.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:5)
HUMANA OECOLOGICI DISCRIMINIS RADIX
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 135:1)
101. Nihil nos iuvabit indicia describere, si oecologici discriminis humanam radicem haud agnoverimus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 136:1)
Denique non satis intellegitur quae sint altiores hodiernarum inaequalitatum radices, quae cum directione coniunguntur, finibus, sensu socialique contextu technologici et oeconomici incrementi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 146:11)
151. Necesse est ut publica curentur spatia, prospectus et signa urbis propria quae nostram augent notionem nos ad illam pertinere, nos ibi radices agere, nos « domi esse » in urbe quae nos continet nosque coniungit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 197:1)
Admodum altas radices apud aboriginum gentes haec bona habent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 231:4)
Praecipua consuetudo se ipsum transcendendi, frangendo conscientiam segregatam et animum sui ipsius testimonialem, radicem constituit quae efficit ut alii ambitusque curentur atque moralis reactio moveatur quae consideret quem effectum quaeque actio et quodque personale consilium extra se gignant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 266:3)
Idcirco in Bibliis fides per verbum Hebraicum ’emûnah indicatur, quod eruitur e verbo ’amàn, quod sua in radice « sustinere » significat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 17:4)
Necesse est igitur ad veram fraternitatis radicem regredi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 104:5)
heu, frondosa prius ramis felicibus arbos, pinguibus, heu, quondam radix oleagina bacis!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3108)
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
"iam flos subit Daviticus radice Iessea editus, sceptrique per virgam virens rerum cacumen occupat."
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae16)
mox eiecta solo glacie sidente superfit nudaque subducto radix avellitur arvo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2340)
Nam, quae prima solo ruptis radicibus arbos vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae, et terram tabo maculant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION