라틴어 문장 검색

Mundus hic grave debitum sociale in pauperes habet, qui ad potabilem aquam accedere non possunt, quia hoc ius detrahitur vitae, quod eorum inalienabili dignitati haeret.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 42:3)
Praeterea novimus tertiam fere alimentorum confectorum partem pessumdari, atque “egestus cibus veluti pauperum ex mensa detractus consideratur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 65:6)
Sic Patris affectio in unamquamque creaturam recidit, cui in mundo tribuit locum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:9)
78. Eodem tempore mythicam rationem de natura detraxit Iudaica christiana schola.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 100:1)
Quocirca verum quoque est neglegentiam vel immanitatem adversus alias huius mundi creaturas quodammodo in homines tractandos semper recidere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:2)
Personae putari non possumus quae vere amant, si ex nostris studiis realitatis partem detrahimus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:5)
Idcirco ait “non ad Dei consilium pertinere hoc donum ministrare ita ut eius beneficia tantummodo in utilitatem paucorum recidant”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 125:12)
Anthropocentrismus deviatus non debet necessario in quendam “biocentrismum” recidere, cum hoc importet novam inferendam aequilibrii deturbationem, quae non solum difficultates haud expediet, sed eis alias addet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 156:6)
Aliquorum ex iis conatus alias productionis formas creandi, maiore varietate definitas, in vanum irritumque recidunt propter difficultates ad mercatus regionales et globales accedendi vel ob substructionem venditionis et rei vectoriae magnis societatibus inservientem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 169:4)
Praeterea quod evenit in quadam regione, directe vel indirecte, in alias recidit regiones.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:11)
Frequentia consumptionis, profusionis atque corrupti ambitus tolerantiam superavit orbis, ita ut ratio vitae hodiernae, cum sit intolerabilis, possit solum in calamitates recidere, sicut iam re ex intervallis diversis in regionibus evenit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 209:3)
Educatio ad responsalitatem pro ambitu potest excitare varias consuetudines quae directe graviterque recidunt in ambitus curam, quae vult vitare ne adhibeatur materia plastica vel chartea, minuere aquae consumptionem, differentia eiectamenta segregare, coquere solumodo quantum rationabiliter edi potest, attente tractare alias creaturas viventes, publicis vehiculis uti vel idem vehiculum inter varias personas communicare, arbores plantare, luminaria inutilia exstinguere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:7)
Homo redigere intendit requiem contemplativam in sterilitatem inutilitatemque, obliviscens ita ab opera quae perficitur maximum detrahi pondus, scilicet eius significationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 300:6)
Id in explicatione plane patet, cum Apostolus gentium quendam Deuteronomii locum interpretatur, quae explicatio in altiorem Veteris Testamenti vim recidit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:3)
Ita a Manichaeorum doctrina sese detraxit, in qua antea vitam duxerat et ob cuius influxum pronus fuerat ad conceptum, iuxta quem malum et bonum, in mutua confusione et mixtura absque finibus circumscriptis, constanter confligebant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 57:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION