라틴어 문장 검색

nam cum se in possessione posuerunt, potentiora rectore sunt nec recidi se minuive patiuntur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 40:2)
Alii nimio fervore rupere venas et sanguinem supra vires elatus clamor egessit et luminum suffudit aciem in oculos vehementius umor egestus et in morbos aegri reccidere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 202:2)
Sic rex Persarum totius populi nares recidit in Syria, unde Rhinocolura loco nomen est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 121:1)
Careamus hoc malo purgemusque mentem et exstirpemus radicitus, quae quamvis tenuia undecumque haeserint renascentur, et iram non temperemus, sed ex toto removeamus - quod enim malae rei temperamentum est ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 236:1)
omnia hominum negotia simillima initiis esse nec vitam illorum magis sanctam aut severam esse quam conceptum, in nihilum recidere de nihilo natos.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 136:2)
Ecce Socrates ex illo carcere, quem intrando purgavit omnique honestiorem curia reddidit, proclamat :
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 147:1)
Cadmca proles atque Ophionium genus, quo reccidistis?
(세네카, Hercules Furens 3:27)
purgare terras propero, iamdudum mihi monstrum impium saevumque et immite ac ferum oberrat:
(세네카, Hercules Furens 19:12)
purgata tellus omnis in caelo videt quodcumque timuit:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:38)
purget has Pluton manus.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:29)
vere dum flores venient tepenti vel comam silvis revocabit aestas pomaque autumno fugiente cedent, vel comam silvis hiemes recident:
(세네카, Hercules Oetaeus 23:22)
tu, tu malorum machinatrix facinorum, cui feminae nequitia ad audenda omnia, robur virile est, nulla famae memoria, egredere, purga regna, letales simul tecum aufer herbas, libera cives metu, alia sedens tellure sollicita deos.
(세네카, 메데아 5:5)
Nimis est, recidas aliquid ex isto licet:
(세네카, 메데아 5:23)
hac morte solvi rentur, hi stirpem hostium gaudent recidi.
(세네카, Troades 1159:1)
sed neque suppletis constabat flamma lucernis, reccidit inque suos mensa supina pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 826)

SEARCH

MENU NAVIGATION