라틴어 문장 검색

Supervacuum tamen est recitare quae dixeris.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 5:1)
Etiam, si eadem omnia, si isdem omnibus, si statim recites;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 5:2)
si vero multa inseras multa commutes, si quosdam novos quosdam eosdem sed post tempus assumas, cur minus probabilis sit causa recitandi quae dixeris quam edendi?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 5:3)
Sed difficile est ut oratio dum recitatur satisfaciat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 6:1)
Nec vero ego dum recito laudari, sed dum legor cupio.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:1)
novissime pluribus recito, ac si quid mihi credis tunc acerrime emendo;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 7:6)
Hoc ipsum quod nos recitaturos cogitamus emendat;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 13:3)
Neque enim ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari merentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 1:3)
Ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos ex omni occasione ultra modum laudem.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 28 1:1)
recitaturus est Titinius Capito, quem ego audire nescio magis debeam an cupiam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 1:2)
Domum suam recitantibus praebet, auditoria non apud se tantum benignitate mira frequentat;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 12 2:1)
Pertinet ad profectum tuum a disertissimo viro discere, quid laudandum quid reprehendendum, simul ita institui, ut verum dicere assuescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 13 1:2)
Accepit amoenissimas villas, accepit magnam pecuniam uxor optima et patientissima ac tanto melius de viro merita, quanto magis est reprehensa quod nupsit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:1)
Sum enim deprecatus, ne quis ut irreverentem operis argueret, quod recitaturus, quamquam et amicis et paucis, id est iterum amicis, foro et negotiis non abstinuissem.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 3:2)
Recitavi biduo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION