라틴어 문장 검색

annona haud multum laxaverat, quia remoto maritimo praesidio subvehi frumentum non poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 289:2)
aedis Vestae vix defensa est tredecim maxime servorum opera, qui in publicum redempti ac manu missi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 384:1)
Hannibalem ante omnia angebat quod Capua pertinacius oppugnata ab Romanis quam defensa ab se multorum Italiae populorum animos averterat, quos neque omnis tenere praesidiis, nisi vellet in multas parvasque partis carpere exercitum, quod minime tum expediebat, poterat, nec deductis praesidiis spei liberam vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 521:1)
"Sed quid ultro metum inferre hosti et ab se remoto periculo alium in discrimen adducere quale sit, veteribus externisque exemplis admonere opus est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 667:1)
Ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu fidum e servis vocat, sub cuius custodia regio more ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 196:1)
ea usque in noctem magno certamine oppugnata defensaque sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 238:1)
Antiocho ad Pheras iam castra habenti, ubi coniunxerant ei se Aetoli et Amynander, legati ab Larisa venerunt quaerentes quod ob factum dictumve Thessalorum bello lacesseret eos, simul orantes ut remoto exercitu per legatos, si quid ei videretur, secum disceptaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 100:1)
remota universae gentis infamia atque invidia per se ipsos aestimate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 596:1)
adulescens inde ad Aebutiam se amitam contulit, causamque ei, cur esset a matre eiectus, narravit, deinde ex auctoritate eius postero die ad consulem Postumium arbitris remotis rem detulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 112:1)
itaque per triduum ingentibus utrimque animis et oppugnata est urbs et defensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 581:1)
Martis vero divinitas cum sit extra moenia dedicata, non erit inter cives armigera dissensio, sed ab hostibus ea defensa belli periculo conservabit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 7장10)
reliqua omnia eadem habet quae dipteros, sed interiore parte columnas in altitudine duplices, remotas a parietibus ad circumitionem ut porticus peristyliorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장17)
restat mihi de oppugnatoriis rebus, quemadmodum machinationibus et duces victores et civitates defensae esse possint.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장10)
Si autem remoti estis a lumine vel lumen a vobis nimis est remotum, ita ut non clare videatis, servate dictum Prophete, qui ait:"
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION