라틴어 문장 검색

Contra nos perturbati, ne videremur nihil agere, et ipsi scissam et sordidam tenere coepimus tunicam atque eadem invidia proclamare, nostra esse spolia quae illi possiderent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:9)
| His repleti voluptatibus cum conaremur in triclinium intrare, exclamavit unus ex pueris, qui super hoc officium erat positus, "Dextro pede.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:8)
Secutum est hos repositorium, in quo positus erat primae magnitudinis aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae dependebant duae palmulis textae, altera caryotis altera thebaicis repleta.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:2)
Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 40:5)
Scissa lautum novendiale servo suo misello faciebat, quem mortuum manu miserat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:14)
Iam decima maestos inter ancipites metus Phrygas obsidebat messis et vatis fides Calchantis atro dubia pendebat metu, cum Delio profante caesi vertices Idae trahuntur scissaque in molem cadunt robora, minacem quae figurarent equum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:3)
Namque Neptuno sacer crinem solutus omne Laocoon replet clamore vulgus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:10)
Ego autem alternos opponebam foramini oculos iniuriaque Eumolpi | velut quo dam cibo me replebam | advocationemque commendabam, cum procurator insulae Bargates a cena excitatus a duobus lecticariis in mediam rixam perfertur;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:5)
Numquid et frontes cicatricibus scindere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:37)
Ceterum Giton semel ictus tam valde exclamavit, ut Tryphaenae aures notissima voce repleret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:11)
Itaque mulier aliquot dierum abstinentia sicca passa est frangi pertinaciam suam, nec minus avide replevit se cibo quam ancilla, quae prior victa est.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:18)
Ergo pulsata tumultu pectora perque duas scinduntur territa causas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:14)
Intremuere tubae ac scisso Discordia crine extulit ad superos Stygium caput.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:12)
Dicto citius nervi paruerunt imperio manusque aniculae ingenti motu repleverunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 131:7)
Sic sine concubitu textis apis excita ceris fervet et audaci milite castra replet.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 17:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION